Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 491 > >|
1pla illius, quæ ſit poſt vnum inſtans motus, & quæ fit poſt tria tripla, poſt
4. quadrupla, atque ita deinceps; cùm enim æqualibus temporibus æqua­
lia acquirantur velocitatis momenta, id eſt æquales impetus, impetus
erunt vt tempora, percuſſiones vt impetus, igitur percuſſiones vt tem­
pora.
Dixi in primo inſtanti contactus; nam reuerâ ſecundò inſtanti con­
tactus, niſi fiat reflexio, augetur vis ictus, quia cauſa neceſſaria eſt ap­
plicata.
Theorema 55.
Hinc poſſunt comparari duæ percuſſiones duorum grauium inæqualium
dum cadunt deorſum;
ſi enim cadunt æqualibus temporibus, percuſſio­
nes erunt vt corpora ſeu grauitates, vt patet v.g. corpus 2. librarum poſt
2. inſtantia motus infligit duplam percuſſionem illius, quam infligit cor­
pus vnius libræ poſt 2. inſtantia motus;
ſi verò tempora motus ſunt inæ­
qualia, & grauitates æquales, percuſſiones erunt vt tempora;
ſi demum
grauitates inæquales, & tempora motus inæqualia, percuſſiones erunt
in ratione compoſita ex ratione grauitatum & temporum, quæ omnia
patent ex dictis in Th. ſuperioribus, v. g. ſit corpus duarum librarum,
& alterum trium librarum;
primum moueatur per 5. inſtantia, & ſecun­
dum 2.per 5. ratio grauitatum eſt 3/2;
ratio temporum eſt 7/5; compoſita
ex vtraque erit (21/10); & hæc eſt ratio percuſſionum.
Theorema 56.
Hinc poteſt ſciri ratio percuſſionis. & grauitationis eiuſdem mobilis in pri­
mo inſtanti vtriuſque, ſi cognoſcatur numerus inſtantium motus;
cum enim
ſingulis inſtantibus æqualis impetus accedat, vt ſæpè dictum eſt;
certè
erit percuſſio ad grauitationem, vt numerus inſtantium motus ad vnita­
tem, v.g. grauitatio ſit vt 4.ſitq́ue motus eiuſdem corporis per 8. inſtan­
tia; percuſſio erit ad grauitationem, vt 32. ad 4.vel vt 8.ad 1.quæ om­
nia conſtant ex dictis.
Theorema 57.
Hinc data percuſſione, ſi cognoſceretur probè numerus inſtantium motus,
dari poſſet grauitatio ipſi æqualis;
v.g. ſit percuſſio dati corporis cadentis
per 8.inſtantia, eius percuſſio eſt octupla grauitationis eiuſdem per Th.
56. igitur ſi detur grauitatio octupla huius, erit æqualis datæ percuſ­
ſioni; dabitur autem grauitatio octupla, ſi detur corpus eiuſdem mate­
riæ octuplò grauius, vt conſtat.
Theorema 38.
Hinc primo inſtanti grauitationis nullum ferè ſentitur pondus, quia mini­
ma vis eſt, quæ conſequentibus inſtantibus augetur, hinc licèt corpus
breui tempore quis ſuſtineat, paulò poſt tamen ponderi cedit, ratio eſt
clara ex dictis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index