Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

Page concordance

< >
Scan Original
71 71
72 72
73 73
74 74
75 75
76 76
77 77
78
79
80
81 81
82 82
83 83
84 84
85 85
86 86
87 87
88 88
89 89
90 90
91 91
92 92
93 93
94 94
95 95
96 96
97 97
98 98
99 99
100 100
< >
page |< < (126) of 197 > >|
1261264 L*IBER* S*TATICÆ* colligendæ compendium infra damus) erit {499500/1000000}: Similiter mille ponduſcula
graviora {1/1000000}, {2/1000000}, {3/1000000}, &
c. quorum noviſſimum {1000/100000}, in ſummam colle-
cta efficiunt {500500/1000000}.
Quamobrem fundo inſidet põdus majus quàm {499500/1000000}, minus
autem quàm {500500/1000000} unius pedis cubici, atqui {499500/1000000} abeſt duntaxat {1/1000} ab {1/27}, quare
pondus quod inſidet fundo ACDE deficit à dimidio pede defectu minore
quam fit {1/10000};
ſic {500500/1000000} excedit {1/2} pedis ſemiſſem {1/1000}, itaq; ipſi non inſidet pon-
dus {1/1000} dimidium pedem excedens.
Simile ratiocinium inſtitues in cæteris,
etiam poſitis quibuſliber quam minimis particulis.
Quare evidens eſt difſeten-
tiam (ſi quæ tamen eſſet) inter aquam fundo ACDE inſidentem, &
cubici
aquei pedis dimidium, minorem eſſe qualibet quæ animo concipi aut cogita-
tione comprehendi poſſit.
Vnde ſyllogiſmum inſtituo.
Pondere, quod ab aquæ dimidio pede abeſt, aliud minore ab eo differentia distans
exhiberi poteſt:
Sed pondere aqueo fundo A C D E inſidente, nullum ab aquæ pede dimidio minus
differens exhiberi poteſt:
Itaque pondus aquæ inſidens fundo A C D E, à dimidio aquæ pede nihil differt.
C*ONCLVSIO*. Itaque fundi regularis, cujus ſummum punctum in aquæ
conſiſtit, &
c.
CAuſa cur ſemiſſis iſte inter duos numeros perpetuò magis vicinos, nun-
quam tamen concurrentes conſiſtar, hujuſmodi theoremate exprimitur.
Numeris quotcunqueab unitate deinceps continuatis,
dimidius noviſsimi numeri quadratus cedat ſummæom-
nium, eandemq́ue noviſsimo numero multatam excedit.
SEd ut fidem exſolvam, & compendium in tanta numerorum multitudine
addenda nunc explicem, ita habe.
primùm partium iſtarum nomen unum
eſſe &
commune, quare hoc poſthabito ipſarum numeris animũ intendamus,
ii igitur ab unitate continuò progreſſu unitate mutuò ſe ſuperant.
Itaque ad fa-
ctum à noviſſimo in ſui ſemiſſem multiplicato, is ipſe ſemiſſis additus dabit
optatam ſummam.
Exemplum hujuſmodi eſto; quæritur ſumma numerorum
1, 2, 3, 4, 5, 6.
Factus à noviſſimo 6 in ſuũ ſemiſſem 3 ad eundem 3 additus dabit
21 optatam ſummam.
Vel ſi noviſſimus ſit impar, ut 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7: 7 in ſuum ſe-
miſſem 2 {1/2} ductus facit 24 {1/2}, qui cum ſemiſſe 3 {1/2} compoſitus dat 28 optatũ ſum-
mæ totius numerum.
At cum noviſſimus iſle impar erit, quî partium numeratio
declinetur, unitatead noviſſimum addito eodemq́;
noviſſimo per hujus ſemiſ-
ſem multiplicato commodius abſolves.
utſi in eodem exemplo 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7,
quæratur ſumma;
adde 1 ad 7 fit 8, cujus ſemiſsis 4 cum noviſsimo 7 multipli-
catus dabit 28 ut priùs.
atque ita in cæteris.
NOTATO.
Luia ſupraſcriptus columnæ ſemißis, æquatur integræ item columnæ cujus baſis ſit
fundum datum, altitudo autem ſemißis perpendicularis à ſummo fundi puncto, in pla-
num per imum eius punctum borizonti parallelum demiſſæ;
11 pr opoſhoc modo quoque
enuntiari poterit.
Si fundi regularis ſupremum punctũ ſit in ſumma

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index