Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Page concordance

< >
Scan Original
91 85
92 86
93 87
94 88
95 89
96 90
97 91
98 92
99 93
100 94
101 95
102 96
103 97
104 98
105 99
106 100
107 101
108 102
109 103
110 104
111 105
112 106
113 107
114 108
115 109
116 110
117 111
118 112
119 113
120 114
< >
page |< < (120) of 213 > >|
126120SIM. PORTII COMMENTAR. Soli, & tepori aëris obuertuntur. tunc enim calor ve-
hementius agit, &
magis inficit ac colorat. Atque
initiò quidem germen non induebat colorem plantę,
propter multam humiditatem calidum euincentem:
at temporis progreſſu, vbi reſiccatum fuerit humi-
dum, aſſumit colorem plantæ.
Idem vſu venit & fru-
ctibus, qui tum demum matureſcunt, cum calor hu-
midum concoxerit.
Si tamen poſt maturitatem, am-
plius concoquantur, putreſcunt pericarpia, vt do-
cuit Ariſtoteles quarto Meteororum;
atque ea putre
do, eſt velut excrementum concoctionis, vt eidem
placuit tertio de Generat.
Animal. cap. xi. Cæterùm
in plantis finis &
extremũ concoctionis humidi non
eſt putrefactio, ſed ob eius defectum arefactio, quæ
ſimilis eſt morti in hominibus, quæ propriè nuncu-
patur marcor.
Dixit autem paulatim colorãtur, quod
eſt pedetẽtim ac ſenſim capeſſunt colorem, quoniam
mutatur color vnà cum concoctione:
concoctio verò
fit paulatim.
Sed annotãdum, quòd quanquam hunc
contextum ſumus interpretati de germinibus:
poteſt
tamen non minus aptè, etiam fructibus adaptari.
quo
niam fructus cum amplius non augentur, excoqui-
tur eorum humor, agente Sole, &
matureſcunt, ca-
piuntq́.
plantarum colorem: non quòd vendicent ſi-
bi colorem plantæ, vt colorentur eo, ſed ſumentes
exugentéſque humorem è planta, ad ſui alimoniam
per actionem calidi colorantur:
non aliter quàm cùm
flos à tingentibus per calorem extrahitur, &
infici-
tur pannus.
Pręterea, quoniam in altero noſtro exem
plari, quod parum ab excuſis diſſentit, legitur quaſi
noua periodo, ὅ {τα}ν {δὲ} πεπ{αί}νωντ{αι} οἱ καρποὶ πάντεσ, {καὶ} τῆσ
ὑπαρχ {ού}σησ {ἐν} ἀντᾶσ ὑ{γρ}ασίασ σ{υν}εψομένησ ὑπότε {τοῦ} ἡλί{ου}, {καὶ}
τῆσ {τοῦ} ἀέροσ θερμότητοσ, ἕκ{ας}οι λαμβάν{ου}σϊ {τὰ}σ ἀπὸ τῶν

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index