Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1turæ, ſed quod accidentia ſint, quæ ad eorum naturas, quam
proximè accedunt: & quæ ex ipſismet grauium, & leuium
naturalibus formis, ac propriis manant, non ſecus at que
ex propriis fontibus: his enim qualitatibus vtimur: quia pro­
priis elementorum naturis à maioribus nostris non fuerunt
impoſita nomina; quod peripateticæ veritati conſentaneum
eſſe, aduerſus ineruditos quoſdam Aristotelis interpretes,
quæ potuimus efficacia alibi demonstrauimus: Secundo qui­
dem motus hic poteſt conſiderari ratione, qua elementa pro­
priis in locis stant immota, nec niſi violentiam paſſa, extra
proprium locum ſi ſint extruſa, aut extra eumdem genita mo
ueri poſſunt: non nihil adhuc conſeruant contrariæ illius, aç
pugnantis naturæ, ex qua ortum repetierunt: ratione huius
violentiæ nullius elementi naturalis, ſed violentus eſt motus.
Grauia enim elementa deorſum, ſurſum leuia, niſi aut primam,
aut ſecundam violentiam paſſa fuerint, non promouentur.
Propter hanc ergo violentiam elementorum motus violenti no
mine nuncupari poſſe, omnes ferè conſenſerunt.
At ratione
naturalis propenſionis non violentus est ſed naturalis elemen­
torum quouſque de que concitantur, quod intelligere licet, tum
ex Ariſtotele, at que Simplicio libro quarto de cælo particula
vigeſimaſexta, & trigeſimaprima, tum ex Auerroe octauo
Phyſicorum commentatione quarta.
An elementorum motus ſit naturalis propter principium
patiendi, an verò propter principium agendi tantum, an pro­
pter vtrum que ſimul, infra (Deo dante) videbimus.
De hac prima ſecundæ partis particula hæc dicta ſat ſunto,
nunc ad ſecundam eiuſdem particulam, eadem methodo abſol
uendam, tranſeundum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index