Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1an quam ex eo, quia innatans ſit, tellus ma­
neat, quemadmodum lignum vel aliquid tale
aliud; etenim horum ſuper aerem quidem ni­
hil natura aptum eſt manere, ſed ſuper aquam.
Id quod mihi in mentem reuocauit eadem
prorſus apud Senecam à me iam pridem le­
cta lib. 6. Nat. quæſt.
cap. 6. terram videli­
cet totam, Thaletis opinione, ſubiecto hu­
more portari, & innatare, ita vt vndâ ſuſti­
neatur orbis velut aliquod grande nauigium.

Ex quo ille ab eodem Senecâ lib. 3. cap. 13.
reiectus non ſatis aptè terræ motuum cauſam
inferebat, perindè atque ſi nauigium hoc in­
natans concuteretur.
Tum, quæ eſt phan­
taſmatum atque formarum menti inhæren­
tium mira connexio, vix cæperam tacitus
ridere commenticium ingentis huius nauigii
nullos in ſcopulos impacti tremorem, cum
in eius grauitatis conſiderationem delapſus
ſum: tenuique hac vellicatione excitatæ he­
ſterni noſtri congreſſus reliquiæ animo inſi­
dentes me protinus abripuerunt, & ſenſim
nec aduertentem deduxerunt ad eam cogi­
tationem, vt ſuſpicarer ex aquarum naturâ,
ad tellurem Archimedæis machinationibus
mouendam, ſubſidium aliquod comparari
poſſe.
Plura illicò huic cogitato affinia iņ
mentem confusè & permixtè irruperunt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index