Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1ſinus verſus 8694738 metitur plagam in D. Cùm itaque to­
tus impulſus ſit partium 10000000, utraque verò plaga ſimul
ſumpta partium 11623730 maior ſinu toto; erit plaga per­
fecta: ac proinde orbiculus A à motu conquieſcet.
COROLLARIV M.
Quòd ſi itaque ſinus totus ſecetur in eâ ratione, quam habet
numerus maior ad minorem; erit motus in D ad motum in
C in eadem ratione, quæ paulominor eſt quàm tripla.
THEOREMA XVII.
Si duo orbiculi non contigui tangant alium ſibi æqualem ad inter­
vallum maius quàm.grad: 60. percutiat verò hunc æqualis in parte op­
poſitâ; uter〈que〉 unà cum orbiculo percuſſo movebitur.
Tangant orbiculum A duo æquales in L & V: percutiat ve­
rò hunc alius æqualis in H: dico utrumque orbiculum unà cum
A moveri ex illâ plagâ.
Cùm enim AZ ſinus grad: 30 ſit ſe­
miſſis AT; erit plaga huic æqualis.
Et quia AO eſt ſinus
grad: 60; erit complementum OK partium 1339746 in mi­
nori ratione, quàm ſeptuplâ ad ſinum totum.
Eſt autem
ut AK ad OK, ita plaga ex Aad plagam ex O.
Quòd ſi itaq, to­
tus impulſus ſit partium 12; erit in O plaga minor quàm parti­
um 2: & utraque plaga ſimul ſumpta minor quàm partium 8.
impulſus ergo reliquus in A maior quàm partium 4.
COROLL ARIV M.
Sequitur quô maius intervallum inter contactus orbiculo­
rum, eò velociorem eſſe motum orbiculi his contigui:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index