Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1tenerentur iuga. Hæc materia iniecta contexebantur longu
riis: cratibuſque conſternebantur: ac nihilo ſegnius gratilio
res trabes quas ſubiciendo ſubucas nuncupant / ad inferiorem
partem fluminis obliquæ agebantur / quo pro ariete ſubie
ctæ / et cum omni opere coniunctæ uim fluminis exciperent.
Et aliæ item trabes ſupra pontem extabant fluuio mediocri
ſpatio infixæ: ut ſi arborum trunci ſiue naues deiiciendi ope
ris cauſa eſſent a barbaris miſſæ: his defenſoribus earum re
rum uis minueretur: neu ponti nocerent.
Hec Cæſar. Non
ſit ab re quod apud ueronam aſſueuere ligneos pontes inſter
nere ferreis uirgis: ea præſertim parte qua redam et carros
trahebant.
Sequitur lapideus pons: eius partes hæ ſunt. Su
bices riparum pilæ: fornix inſtratura.
Inter ſubices riparum
atque pilas hoc intereſt: quod hæ ualido penitus obnixu per
ſtent
neceſſe eſt.
Nam ad ſuſtinenda modo ſuperiniectæ for
nicis pondera uti et pilæ: uerum et amplius ad prima pontis
capita et arcuum uim arcendam et continendam nequid pan
dant.
Ergo eligendæ ripæ uel potius rupes lapideæ namque ob
firmiſſimæ: quibus pontis capita committas.
Pilarum nume
rus ad fluuii latitudinem referetur.
Arcus impares cum de
lectant numero: tum et conducunt firmitati.
Nam medius
fluenti curſus quo a cohertione riparum remotior eſt: eo et
liberior: et quo liberior / eo et concitatior atque impetuoſior
deuoluitur.
Ergo is quidem linquendus eſt uagus: ne pila
rum firmitati officiat illuctando.
Et locandæ per fluuium
pilæ quidem ſunt / ubi caſtigatiores et ut ita loquar deſidio
ſiores undæ preterlabantur.
Huius argumenta loci dinoſcen
di alluuiones monſtrabunt: alioquin ſic rem captabimus.
Eos enim imitati qui nucem flumine ſparſere: quibus col
lectis obſeſſi ueſcerentur / perpetuum fluminis tranſitum ſu
pra longe ad paſſus puta mille quingentos: quo præſertim
tempore fluuius excreuerit: quippiam cale quod aquas ſu
pernatet deiiciemus.
Indicio erit aquas maiore illic ſe con
citare impetu: quo loci quæ ieceris plurimum conueniant.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index