Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1bulum addidiſſes, perfecta & abſoluta explicatio fuiſſet; verbo igitur di­
co; aër in æſtu ſeu fluxu eſt minùs compreſſus; in refluxu verò compreſ­
ſior; quid mirum ergo fi compreſſior majorem vim & niſum exerat, &
fortè attollat aquam in F ; minùs verò compreſſus in E; dixi fortè; quia
nondum periculum feci; faciam tamen brevi; quanquam ſi res non ſuc­
cedat, non propterea phyſica ratio deerit.
Auguſtin. Igitur pariter in Plenilunio altiùs aſſurget aqua; quia tunc
aër gravior eſt; igitur compreſſior.
Antim. Gravior eſt, vltrò concedo, quia multus humor admixtus; igi­
tur compreſſior, nego conſequentiam; quia illud non comprimitur, ra­
tione cujus gravior eſt; cùm tamen ſecus accidat, quàndo gravior eſt, ra­
tione altioris Cylindri: Vt vt ſit, in Plenilunio differentiá altitudinis aquæ
obſervare non potui, ſaltem quæ ſub ſenſum cadat; ſi forte ab aliquo dein­
ceps obſervetur, ex jactis principiis ratio in promptu eſt.
Hîc autem aliud
experimentum omittere non poſſum, quod dictam hypotheſim æquè con­
firmat; Sit vas ABG, cui tantulùm Mercurij inſit, cujus ſuperficies EF ;
42[Figure 42]
fit tubus vitreus Mercurio plenus, admotoque ori digito, inverſus im­
mergatur in Mercurium vaſe contentum; ſubducto digito, ruit cum impe­
tu magna pars Mercurij tubo contenti, cujus tamen portio CI ſuſpenſa
manet; fuiſſe autem obſervatum aiunt, Luna exiſtente in Meridiano,
Mercurij ſuperficiem infra C deprimi: diſtante verò à Meridiano 90. grad.
ſupra C attolli; modica fortè vtrimque differentia; hoc experimentum, ſi
verum eſſet, omnino evinceret æſtus cauſam ab aliqua aëris preſſione, cui
Luna occaſionem præbeat, petendam eſſe.
Auguſtin. Immò evinceret Cylindrum Mercurij ab aëre extrinſeco
in ſuperficiem Mercurij EI gravitante ſuſtineri, quod tamen ante negare
viſus es.
Antim. Crede mihi, Auguſtine, primò aſpectu ita eſſe videtur; rem
tamen penitiùs & accuratiùs inſpicienti ſecus eſſe videbitur; hîc tantùm
obiter indico; plus humoris ineſſe ſublunaribus corporibus tempore flu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index