Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < of 256 > >|
126LIBER84[Figure 84]a. Schema tri
goni mundit
uti organit
quam ſambu
cen, græci di,
cunt.
b. ſeptentrio nalis polus.
c. orizon
a b c
Ita quod eſt ſpacium proximum imo cardini ab axis linea in meridianis
ſinibus, ſub eo loco quæ ſunt nationes, propter breuitatẽ altitu dinis ad mũ
dum, ſonitum uocis faciũt tenuem &
acu tiſſimum, vti in organo chorda,
quæ eſt proxima angulo.
Secundum eam autem reliquæ ad mediã græciã
remiſſionis efficiunt in nationibus ſonorum ſcanſiones.
Item a medio in or
dinem creſcendo ad extremos ſeptentriones ſub altitudine cœli nationum
ſpiritus ſonitib{us} grauioribus ab natura rerum exprimuntur, Ita uidetur mũ
di conceptio tota propter inclinationem conſonantiſſime per ſolis tempe-
raturam ad harmoniam eſſe compoſita, Igitur quæ nationes ſunt inter axis
meridiani cardinem &
ſeptentrionalis medio poſitæ, vti in diagrammate
muſico medianæ vocis habent ſonitum in ſermone, quæ progrædienti
bus ad ſeptentrionem ſunt nationes, quod altiores habent diſtantias ad mũ
dum, ſpiritus vocis habẽtes humore repletos ad hypatos &
proſlambano
menos a natura rerum ſonitu grauiore coguntur, vti eadem ratione medio
progredientibus ad meridiem gentes, paranetarum acutiſſimam ſonitu vo
cis perficiunt tenuitatem, Hoc autem verum eſſe ex humidis nature locis,
grauiora fieri, &
ex feruidis acutiora, licet ita experiẽdo animaduertere, Ca-
lices duo in una fornace æque cocti æquo põdere, ad crepitum vno ſo-
nitu ſumãtur, ex his vnus in aquam demittatur, poſtea ex aqua eximatur,
tunc vtri tangantur, Cum enim ita factum fuerit, largiter inter eos

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index