Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 491 > >|
1
Scholium.
Obſeruabis primò numerum inſtantium non poſſe à quoquam ſenſu
percipi, nec in calculos vocari, vt patet;
vnde Theoremata non poſſunt
ad praxim reduci defectu huius cognitionis; quam ſupra adhibui hypo­
theſeos loco.
Secundò non poteſt ad amuſſim tempus cum tempore componi ad
æqualitatem, vel aliam datam rationem;
licèt enim vnum tempus ſenſi­
bile haberet mille inſtantia ſupra aliud;
illa tamen inæqualitas ſenſu
minimè perciperetur; idem dico de aliis rationibus, in quo, ni fallor,
maximè peccant, qui temporum æqualitatem perfectam obſeruari poſſe
contendunt.
Tertiò, idem dico de percuſſionum ratione; quippe non poteſt ſenſu
percipi inæqualitas duarum percuſſionum, licèt vires vnius præualeant
mille punctis ſeu gradibus inſenſibilibus;
quippe non poteſt diſtingui
ab alia niſi vel ex ſpatio;
atqui diſcerni non poteſt, an vnum ſpatium
ſuperet aliud mille punctis; vel ex ſono;
atqui ſonus poteſt diuidi in in­
finitos ferè gradus ſenſu minimè perceptibiles;
igitur nulla hypotheſis
in his experimentis ſtatui poteſt, quibus æqualitas vel temporum, vel
ſpatiorum cognoſci dicatur;
nec dicas aliquot inſtantia parùm diſeri­
minis importare, nam cùm ſingulis inſtantibus fiat æqualis impetus ac­
ceſſio, mille inſtantia reddunt percuſſionem millecuplam grauitationis;

hinc certum eſt ex numero inſtantium cognito cognoſci tantùm poſſe
numerum punctorum, & viciſſim;
at certè neuter ſenſu percipi poteſt; ne­
que tanti eſt hoc ſcire.
Theorema 59.
Hinc ſi corpus graue deſcenderet motu æquabili eoque æquali motui primi
inſtantis;
certè vix modicum ſpatium post multos annos decurreret; ſuppo­
namus enim quod plures habent, licèt accuratè experimento ſubii­
ci non poſſit, ſcilicet vno ſecundo minuto temporis decurri à corpore
graui deorſum 12. pedes ſpatij;
in ſecundo minuto ſupponamus eſſe
mille inſtantia, quamuis infinita penè contineat;
ſitque in primo in­
ſtanti motus vnus gradus impetus;
ſic enim vocetur illa pars impetus, que
producitur primo inſtanti;
certè poſt mille inſtantia motus, erunt mille
gradus impetus;
iam vcrò ſi accipiatur ſubduplum maximæ & minimæ
velocitatis;
id eſt vnius gradus, & mille graduum, ſcilicet 500. 1/2 tri­
buaturque motui æquabili;
haud dubiè vno fecundo minuto percur­
rentur 12. pedes ſpatij per Th. 46. Igitur ſi cum velocitate vt 500, 1/2
percurrentur 12. pedes 1.minuto, cum velocitate vt 1. percurrentur
12. pedes 500.ſecundis minutis, &; 30. tertiis;
ſi verò accipiantur plura
inſtantia, v.g. 1000000.inſtantia, percurrentur 12. pedes 500000. ſe­
cundis minutis;
ſi verò 1000000000000. percurremur 500000000000.
ſecundis, id eſt 8333333333. minutis, id eſt 138888888. horis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index