Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 252 > >|
1antè diximus de remi in vna remigatione varijs motibus.
Propoſitionis conuerſio
Manifeſta eſt, quia ſi remi palmula dimota non fuerit à loco ſuo,
ibique tandiu perſiſtat, donec remus ſitum rectitudinis obtineat, tan­
tum ſpatium conficiet caput remi motu proprio: quantum nauis.
Recta enim C F æqualis eſt A Q prop. 26. lib. 1. æqualis etiam
B G prop. 34. lib. 1.
igitur A Q & B G æquales erunt ax. 1.
Propoſitio tertia.
Capite remi proprio motu conficiente ſpatium duplum ſpatij nauis:
tunc nauis tantùm promouebitur, quantùm palmula retrocedet.
42[Figure 42]
Remus incipiente motu ſit A C,
deſinente vero habeat rectitudinis
ſitum F G.
Et ſic ſcalmus B pro­
pter nauis motum conficiet interual­
lum B D.
Excitetur igitur à puncto
B in vtramque partem perpendicu­
laris E E, prop. 11. lib. 1.
In quam
perpendiculares incidant à punctis
A & C, quæ ſint A E, C E prop. 12. lib. 1.
Et ſit interuallum A E
quod eſt decurſum à capite remi A
proprio motu, duplum interualli B
D, & recta linea C H reſpondeat
curuæ C G à remi palmula deſcri­
ptæ.
Dico rectas lineas B D, C H
æquales eſſe.
Nam triangulorum B
A E & C B E rectæ A E, C E prop. 26. lib. 1. & in parallelo­
grammo B H rectæ oppoſitæ B D, E H etiam æquales prop. 34.
lib. 1.
Atqui recta A E dupla eſt rectæ B D ex hypotheſi. Dupla
igitur & C E rectæ H E, quapropter C H & E H æquales
erunt ax. 7.
Et ſic C H & B D æquales ſunt ax. 1. Et quia nauis
tantum interualli decurrit ſemper: quantum ſcalmus.
Ex antec. igi­
tur ſi caput remi motu proprio duplum confecerit ipſius nauis inter­
ualli, tantùm prouehetur nauis: quantùm palmula retrocedet.
quod
demonſtrandum erat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index