Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO XI.
In canali declinante, duplo perpendicularis
ductae ad idem planum orizontale sectum
a linea ad illud normaliter ducta a puncto
inferiori dictae perpendicularis, portiones
continent aequales aquae quantitates.72[Figure 72]
Sit canale AC duplum AB, sectum in D a
perpendiculari BD.
Dico aquam AD aequari aquae DC.
Quoniam AB est media inter AD, AC,
& AB est medietas ipsius AC per constructio­
nem, AD est medietas ipsius AB, & proinde
quarta pars totius AC; igitur aqua in AD
aequalis aquae in DC.
Quod etc.
Per ea quae ad 16. pri. huius.
Per 10. huius.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index