127104 tum poſſit.
Silocus obſidendus magnus ſit, &
mu- nitus magno numero militum, præcipuè equitum ad eruptiones &
velitationes crebrò faciendas, ſubitò de- bet curare, ita muniri caſtra, vt per ſe
poſſint viri- bus hoſtium obſiſtere.
Quo facto priuabit hoſtes omni commoditate, velutiaqua, &
aliis rebus, quæ il- los juuare poſſunt, eosq́;
ad extremam neceſſitatem rediget.
Præterea euentus ſæpe probauit, rem eſſe pe- riculoſiſſimam, ſi quis exercitum diuidat,
vel eum ni- mis imminuat, quũ caſtrametatur prope ciuitatem ho ſtilem, præcipuè ſi in ea
ſint magnæ vires, &
milites ſtrenui, quemadmodum accidit in obſidione Floren- tiæ.
Quum enim hoſtes bipartitò diuiſiſſent exerci- tum, parte cis Arnum, Aquilonem verſus,
collocata, in qua erant Germani, altera verò parte Meridiem ver- ſus, in qua erat
Imperator ipſe, cum præcipuis exerci- tus viribus, ciuitas illa, vt ſe tanta moleſtia
liberaret, noctu impreſſionem fecit in copias Germanorum, eo ardore, vt niſi confuſio
conſequuta eſſet inter eos qui impreſſionem faciebant, totum agmen Germanorum deletum
erat, &
ab ea parte ciuitas obſidione libera- batur.
Credo igitur ſecurius eſſe &
facilius, ciuitatem obſidendam premere, per exſtructionem propugna- culorumſeu vallorum
eminẽtium, vt fieri cœptum eſt in vltimis bellis Mirandulæ &
Sienæ, conſiderando diligenter omnes vias &
omnia loca per quæ oppida- nis ſuppetias afferre poſſint amici, &
in ſingulis locis aggeres vel valla exſtruere:
vel potiùs tam prope ciui- tatem ſuas figere ſedes, vt cum quatuor vel quinque vallis
tota ciuitas circumcludi poſſit.
Nollem ſic ex- ſtrui hæc valla, vt, præ paruitate, nimis debilia eſſent,
List of thumbnails
121 (99) |
122 (100) |
123 (101) |
124 (102) |
125 |
126 (103) |
127 (104) |
128 (105) |
129 (106) |
130 |