Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 241 > >|
1 Propterea facile & spoliatur lumine terra;
Et repletur item, nigrasque sibi abluit umbras.

Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
Nam quocumque loco sit lux, atque umbra, tueri
Illorum est.
eadem vero sint lumina, necne;
Umbraque, quae fuit hic, eadem nunc transeat illuc;
An potius fiat, paullo quod diximus ante;
Hoc animi demum ratio discernere debet:
Nec possunt oculi naturam noscere rerum.

Proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.

Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
Quae manet in statione, ea praeter creditur ire:
Et fugere ad puppim colles, campique videntur
Quos agimus praeter navim, velisque volamus.

Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
Cuncta videntur, & adsiduo sunt omnia motu:
Quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
Cum permensa suo sunt caelum corpore claro.

Solque pari ratione manere, & luna videntur
In statione; ea quae ferri res indicat ipsa.

Exstantesque procul medio de gurgite montes,
Classibus inter quos liber patet exitus; ydem
Apparent: & longe divolsi licet, ingens
Insula coniunctis tamen ex his una videtur.

Atria versari, & circumcursare columnae
Usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
Desierunt verti, vix ut iam credere possint,
Non supra sese ruere omnia tecta minari.

Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
Cum coeptat natura; supraque extollere montes:
Quos tibi tum supra sol montis esse videtur,
Comminus ipse suo contingens fervidus igni;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index