Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 303 > >|
1facilius eadem potentia, & citius idem mouet pondus, altius
sertè ſublata antenna velum à mali ſede, quæ hypomochlion
eſt, remotius faciens, id efficiet.
COMMENTARIVS.
Qværit hic Ariſtoteles cur ijſdem prorſus velis, eodenque
vento perflante, celerius nauigia ferantur quando al­
tius ſublimatur antenna.
Statimque reſpondet, ex eo
id prouenire, quod malus in ventorum impulſionibus conſti­
tuitur vectis, cuius hypomochlion, ſeu fulcimentum eſt ipſa
mali ſedes in qua locatur; pondus autem quod moueri de­
bet, ipſum nauigium, ac mouens ventum impellens.
Etenim
cum huiuſmodi impulſus velis quidem exceptus verè totus
refundatur in eam mali partem vbi alligatur antenna; quan­
tò ſublimius illa fuerit alligata, tantò remotius à fulcimento
vis mouentis incutietur in malum, ſeu vectem.
At virtus
mouentis beneficio vectis, eo magis augetur, quo remotius
ab eius fulcimento imprimitur: ergo cum ſublimior fuerit
antenna, maior fiet virtus à ventis incuſſa, validiusque proinde
mouebit nauigia.
Diximus autem impetum velis exceptum
ferè totum, non abſolutè totum refundi in eam mali partem
vbi alligatur antenna; quia adhuc antennæ cornua, ac veli
pedes ex eodem impetu participant, dum per funes opife­
ros propedesque nauim ſecum trahunt atque proripiunt.
Sed vt firmius doctrina Ariſtotelis teneatur, ac difficulta­
tes omnes oppoſitæ ſoluantur, notandum eſt duplicem in
malo conſiderari poſſe rationem vectis cum nauis per veli­
ficationem fertur antrorſum; vnam quæ illi competit abſo­
lutè prout condiſtinguitur à reliquis partibus nauis; Alteram
verò quæ coniunctim ei conuenit ſimul cum nauis carina,
ſecundum cam partem, qua carina verſus puppim extendi­
tur.
Porrò malus abſolutè conſideratus in latione nauis,
virtute ventorum, fulcimentum obtinet circa profundam
ſedem vbi locatur in nauis carina, eique innititur per ſui ex­
tremum infimum, qua parte, ſeu facie vergit ad puppim.
Onus autem ſeu nauem promouet per partem ipſius altio­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index