Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
121
121 (95)
122
122 (96)
123
123 (97)
124
124 (98)
125
125 (99)
126
126 (100)
127
127 (101)
128
128 (102)
129
129 (103)
130
130 (104)
< >
page |< < (101) of 376 > >|
127101LIBER V. CAPUT I. trabes (e) fuſtinentes cantherium (p p) et porticus quae ſunt ſubmiſ- ſa infra teſtudinem tecta (q q). Reliqua ſpatia inter paraſtatarum et
columnarum trabes per intercolumnia luminibus (f) ſunt relicta.
Co-
lumnae ſunt in latitudine teſtudinis cum angularibus (g) dextra ac ſini-
ſtra, quaternae;
in longitudine, quae eſt foro proxima, cum iisdem angu-
laribus octo;
ex altera parte cum angularibus ſex, ideo quod mediae
duae in ea parte non ſunt poſitae, ne impediant aſpectus pronai aedis
Auguſti (h), quae eſt in medio latere parietis baſilicae collocata ſpec-
tans medium forum et aedem Jovis.
Item tribunal (i) eſt in ea aede hemicycli ſchematis, minore curvatura formatum. Ejus autem hemicy-
cli in fronte eſt intervallum pedum quadraginta ſex, introſus curvatura
pedum quindecim, uti eos qui apud magiſtratus ſtarent, negotiantes in
baſilica ne impedirent.
Supra columnas ex tribus tignis bipedalibus com-
pactis trabes (k) ſunt circa collocatae, eaeque ab tertiis columnis (l l) qui
ſunt in interiori parte revertuntur ad antas (m m), qui@a pronao pro-
currunt, dextraque et ſiniſtra hemicyclum tangunt.
Supra trabes contra
capitula ex fulmentis diſpoſitae pilae (n) ſunt collocatae, altae pedibus
tribus, latae quoquoverſus quaternis.
Supra eas ex duobus tignis bipe-
dalibus trabes everganeae (o) circa ſunt collocatae, quibus inſuper tranſ-
tra (s s) cum capreolis columnarum contra corpora et antas et pa- rietes pronai collocata ſuſtinent unum culmen (v) perpetuae baſilicae, al-
terum a medio ſupra pronaum aedis.
Ita faſtigiorum duplex nata diſ- poſitio, extrinſecus tecti, et interioris altae teſtudinis, praeſtat ſpeciem123456

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index