Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 355 > >|
1quem gyrum optimè concipiemus, ſi imaginemur triangulum A B C, cir­
cumuerti circa lineam horizontalem A C L, fixam, tanquam circa axem.
in
hac enim conuerſione angulus Iridis B, deſcribet circulum, qui erit Iris, &
pertranſibit omnes angulos, qui in tali Solis, oculi, ac nubis ſitu, arcum ef­
ficere ſunt idonei.
Sed contra prædicta de angulo Iridis determinato eadem nobis obijcies,
quæ nos ſupra ad finem numeri 164. Ariſt. & alijs obiecimus, plures nimi­
rum
poſſe conſtitui angulos æquales angulo Iridis B, in plano trianguli A B C,
qui non ſint in eodem orbe conſtituti, in quo ſunt omnes anguli B.
Iridem
reflectentes, quique reflexionem faciant ad eundem oculum C, vnde ſequitur
prædictam Iridis altitudinem non eſſe, vti diximus, determinatam, cum
poſſit angulus B, alios ſibi æquales tam ſupra, quàm infra habere, qua ra­
tione deberet etiam Iris, & altius, & inferius apparere.
Huic dubitationi reſpondeo, quod quamuis huiuſmodi plures anguli
æquales fiant, non tamen Iridis generationi obſtant, quinimò ad eam valdè
neceſſarij ſunt; cum enim omnes ſint in circunferentia circuli A C D B, quar­
tæ figuræ num.
164. quæ modo inſpicienda eſt, vt ſunt in ea anguli A D C,
A B C; quæ circunferentia ob ſui circuli immenſitatem ad ſenſum eſt inſtar
lineæ rectæ, fit vt omnes illi anguli tàm qui ſupra B, quàm qui infra ſunt,
ſint quoad ſenſum in eadem recta C D B, ante viſum protenſa, ſicque; Iris, qui
apparet in D, & in B, &c.
ob medij rorantis multiplicationem vnam tantùm
oculo Iridem repreſentet.
locus tamen, in quo apparet, & vbi eſt angulus
B, qui propriè Iridis appellatur, eſt in tanta diſtantia à centro arcus, quan­
ta eſt ab eodem centro ad oculum, vt ſupra dictum eſt.
Quod verò alibi extra circunferentiam illius circuli, poni nequeat angu­
lus æqualis angulo B, præſentis figuræ, qui reflectat ad C. patet ſic, ſit enim
angulus A N O, ſemirectas, & ideò æqualis angulo B, erunt ergo B C, N O,
parallelæ, quare non concurrent ambæ ad C, ſed altera ad E, altera verò ad
O, quæ propterea oculo in O, poſito Iridem efficeret, non autem oculo C:
ſicque; oculus C, & oculus O, viderent diuerſos arcus.
eodem modo oſtendi
poteſt, neque in ſuperiori parte nubis vbi P, conſtitui poſſe angulum æqualem
angulo B, qui oculo C, Iridem valeat oſtendere.
Ex quibus ſatis patefacta
eſt cauſa rotunditatis arcus, angulus ſcilicet determinatus cum diſtantia­
rum C D, D B, paritate, necnon cum medij rorantis ſufficienti multiplica­
tione.
Ex his etiam Iridis definitio in hunc modum concinnari poteſt, Iris
eſt arcus multicolor in nube rorida, ex radiorum Solis, aut Lunæ reflexio­
ne ſub ſtatuto angulo effulgens.
Octauo loco Problemata nonnulla reſoluemus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index