Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1temporibus, æqualia celeritatis augmenta acquirat: cùm Sole
clarius iam tibi ſit, eumdem motum, æqualibus temporibus, non
ęqualia, ſed maiora ſemper, ac maiora recipere celeritatis aug­
menta, in continua ratione dupla.
Vides item, & pari eui­
dentiâ perſpicis, non minus erraſſe Galileum, cùm ſpatia
ęqualibus temporibus emenſa, eam inter ſe rationem ob­
ſeruare voluit, quæ inter numeros omnis imparis ab vnitate
procedenteis reperitur; cùm eadem quoque spatia, clarè ac
manifeſtè ignoueris, ęqualibus temporibus, maiora ſemper
ac maiora percurri, in eadem continua ratione dupla.
Vides
porrò, ac penè palpas, quàm vana, atque inanis ſit noua illa,
& tantopere ab ipſomet auctore laudata, de Motu accelerato
pſeudo ſcientia: cùm non niſi falſis, atque erroneis principiis
innitatur; & quam non immeritò ante annos duos mihi diſ­
plicuerit, quòd tu quoque iiſdem illis principiis nonnullam fi­
dem adhiberes. Certiora nunc habes, & quibus intrepidé
aſſenſum prębeas, reſtitutam ſcilicet motus accelerati defini­
tionem & ab iniuſta Galilei oppugnatione vindicatam.
Ha­
bes & veram, germanàmque in naturali deſcenſu grauium
accelerationis rationem, tam in temporibus, quàm in ſpatijs
ęqualibus conſideratam.
Habes denique eam quoque ratio­
nem, quę inter spatia ęqualibus temporibus emenſa reperi­
tur, indubitatis experientiis, certis, euidentibúſque rationibus
demonſtratam.
Quę ſi, vt ſpero, tibi accepta, probataque fue­
rint, non exiguum huius operę pretium me conſecutum eſſe
arbitrabor.
Ad hæc verò omnia, Optime virorum,
nihil regerere in animo eſt: cùm illa ſatis, ſuperque
ſint, quæ circa ſingula ediſſerui.
Eſt ſolùm, quòd
gratias agam vberes, pro inſigni illo affectu, quem
ante duos annos in me teſtari dignatus es, quemque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index