Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1ſecundùm longitudinem: alium continet la­
pidem, qui aurea ei iungitur armatura.
Cúmque ex his quidam paleas trahant, fru­
ſtra creditum eſt Lyncurios eſſe, cùm his naſ­
cantur locis, quibus procul ſunt Lynces.
Encrinos.
Belenites.
Conchites.
Conchites conchæ ſimilitudine, liris in­
curuis, atque aurea decorus armatura.
Eſt
& aliud Conchitis genus, marmoríſque ſpe­
cies, candida, mollitia, in qua conchyliorum
teſtæ ſemper inueniri ſolent: olim nullibi
niſi apud Megaram vrbem, teſte Pauſania.
Atque hoc certum indicium, perfuſam an­
teà mari regionem illam.
Nam conchylio­
rum teſtæ cùm diuturnæ ſint, inter lapides
ac ſub terra multis in locis lapideſcunt, for­
ma retenta, ſubſtantia verò mutata.
Cur ve­
rò armaturis plerique muniantur aureis vel
argenteis, cauſa eſt materia ſalſedinis mini­
mè expers: nitet enim ſal: & ex pura qua­
dam parte conſtant.
Quæ verò ex conchiliis
fiunt, è ſalſa quadam parte conſtant: hæc ex­
terius eiecta, immenſo loci frigore armatu­
ram conficit, quoniam aquea pars ſplendet.
Quoniam verò aqueum benè immiſtum eſt
terreo tenui, non abſumitur.
Sunt verò ho­
rum quædam ſagacis naturæ, & certum fi­
nem ſpectantis, quædam perennis mundi
argenta.
Oſtracis verò oſtreis ſimilis, vt ſpe­
cularis foditur.
Sic onychites odoratis vn­
guibus forma haud abſimilis.
Et Ctenites in
pectinis effigiem ſtriatus.
Strombites verò
in cochleæ formam turbinatus, atque in
acutum tendens.
Oſtracis.
Onychites.
Ctenites­
Strumbites.
Porphoroi­
des.
Myites.
Rhonbytes.
Porphyroides cinerei coloris, aculeis, pur­
pureis inſtar armaturæ clauis ſcatens.
Myi­
tes muſculo ſimilis eſt, extremis tenuioribus,
medio tumens.
At rhombites duorum eſt
generum: alius ſquamis conſtat rhombi ſi­
militudinem habentibus, à quibus nomen
accepit, hic candidus eſt: alius habet cylin­
dri compreſſi figuram, verùm ſtriatus infrà,
ſupráque, adeò vt rhombi figuram refe­
rant.
Pentagonus.
Hexagonus.
Pentagonus, hexagonúſque marginem
habent, & in medio planitiem vt fritillus,
in qua punctus eſt, à quo vt in trochitis ra­
diis vſque ad extrema deferuntur.
Omnes
hos Hildesheimius Saxoniæ tractus mittit,
detulítque ad Georgium Agricolam Vale­
rius Cordus herbarum vir ſcientiſſimus,
quem ſtudio varia diſcendi Romæ degen­
tem, cùm Germanus eſſet, mors immatura
præuenit, omnium eruditorum ac bonorum
dolore.
Hic idem alios etiam detulit lapides, for­
ma ſingulari ac mirabili: quemadmodum
gloſſopetram pici linguæ ſimilem, Lunæ
bergi in aluminoſis fodinis inuentam: & Se­
leniten forma renaſcentis in cornua lunæ:
hic aurea modò, modò argentea, vel ada­
mantina armatura integitur, inuenitúrque
in Mariæburgo.
Sicut in agro Treuirenſi
hyſterapetra, quæ formam pudendi refert
muliebris: nigérque hic eſt lapis, ac prædu­
rus.
Et iuxta Salphedam Truringiorum in
puteo viginti orgiis profundo effoſſus lapis,
qui ad vnguem pectoris humani integri for­
mam referebat, cum coſtarum diſcrimini­
bus: erat tamen paulò pectore humano an­
guſtior.
Gloſſo petra.
Selenites.
Hyſterape­
tra, lapis mi­
ras.
Detulit ille idem lapides colore conſpi­

cuos.
Amochryſum aurei coloris, ſquamo­
ſum ex qua arena fit aurei coloris literis ſic­
candis apta: expertus ſum, ſi in igne conti­
neatur die vna tota, vberiorem arenæ co­
piam reddere, ac meliorem, pulchriorémque.
Sic & Armaturam: ſquamoſus eſt & hic la­

pis, verùm coloris argentei, eidem vſui, ſi
non alteri ſaltem aptus.
Hieracites quoque

ſtriis & colore pennas accipitris, aut perdi­
cis imitatur.
Et pyrauſtus, qui rutilus eſt co­

lore, aurea inſignis armatura, cauus, nitens:
vnde non ſecùs ac ſpeculum cauum Soli ex­
poſitus, ignem accendit: in Hildesheimio
tractu hic etiam ab illo inuentus eſt.
Porrò
de Alabandico, quòd diuerſas referat figuras

pictas, ſatis eſt ſcire.
Diximus & de onyche,
& lapidibus, qui in agro Veronenſi inue­
niuntur: nam & in marmore quandoque re­
gij capitis figura cum diademate viſa eſt: at­
que hæc (vt dixi) quandoque fortuitò, quan­
doque ob naturam lapidis contingunt.
Di­

ximus & de cruſtaceis lapidibus, qui igni re­
ſiſtunt: & de ſilice, qui etiam aduerſus aquas
reſiſtit, & ab ignibus liquatur, quódque mon­
tium cacumina ob ventos, & frigora fran­
guntur, lapidum fruſtis decidentibus.
Super­
eſt, vt de nigris ſectilibus agamus, quorum
in Italia copia maxima eſt, pretium nullum.
Molles ſunt, & fruſtis eiuſdem lapidis albæ
lineæ in eis deſcribuntur.
Lituram ſola ſali­
ua facit.
Nec diu tamen retinent, etiamſi
non deleas.
Vtiles meditationibus, ſi non
tam facilè frangerentur.
Ob id tabulæ exco­
gitatæ è tenui lino obducto gypſo, ac ſuper
gypſum vernice (ſic enim hoc liquoris ge­
nus vocant) quæ flectuntur, nec franguntur:
atramentúmque ſcriptorium recipiunt, diú­
que retinent, nec remittunt niſi madida
ſpongia: quod olim tabularum genus cogni­
tum fuiſſe credo, atque in vſu, ex Auguſti
ioco, quòd Aiax in ſpongiam incubuiſſet:
quamuis frequens vſus eſſet ceræ ac ſtyli pro
epiſtolis ac medicationibus: æterna autem
monumenta ære cælabantur.
Alij nunc ta­

bellis ex ligno ficus ac cinere oſſium, quod
antiquitus ex M.
Marcelli elogio cognitum
fuiſſe perſpicuum eſt, pro abacis vtuntur.
Quòd verò animam lapidibus ineſſe neceſſe
ſit, hoc abundè ſuperiùs demonſtratum eſt.
Atque vtinam non ineſſet vita lapidibus, ni­
hil enim prohiberet puluere è multis ſma­
ragdis ſepulto ſub terra, additóque humore pel­
lucido, magnam gemmam procreari.
Amochryſo
Armatura.
Hieracites.
Pyrauſtus.
Alabandi­
cus.
Tabulæ ſcri­
ptoriæ.
Ni lapides
viuerent,
gemmæ ar­
te fieri poſ­
ſent.
Duplici autem modo augeri lapides, ex
dictis intelligere poſſumus: vel quòd per
venas materia accedat ſemper, nutriatúrque
lapis non ſecùs atque humo: vel quòd po­
tentia tale ſit, velut in generatione pulli ex
ouo, fiat actu tale: nam ſucceſſione dierum
totus pullus abſoluitur: partes autem in ma­
teria eodem tempore cum magnitudine ſua
fermè tota initium ſumunt, vt prius candi­
dum rubeſcat, inde concreſcat in neruos,
oſſa, membranas, ac talia.
Nec etiam quòd
in aqua deſcendant lapides, terrei dici me­
rentur, ſed ſufficit concreto humido quan­
tulacunque pars terræ ad deſcenſum.
Pellu­
cidi tamen omnes aquea ſubſtantia ſunt,
vel frigore concreti, quamobrem ab igne

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index