Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1rea quòd impulſus reliquus ad plagam continuò maiorem ha­
beat rationem.
Et ſicuti ab intervallo grad: 60 incipit motus
orbiculi A; ita motus contiguorum terminatur, ubi contactus
non niſi quadrante circuli abfuerit à plagâ.
PROBLEMA V.
Duo puncta in peripheriâ orbiculi aßignare: in quibus orbiculi ei­
dem contigui eadem cum illo velocitate moveantur.
Secetur diameter orbiculi TK in ſex partes æquales. Sup­
ponamus verò TP atque OK eſſe eiuſmodi ſegmenta: à qui­
bus ducantur lineæ perpendiculares LO. GP.
Dico in pun­
ctis L. G orbiculos EC eadem cum A celeritate moveri.

Cùm enim PT ſit pars tertia AT; habebit plaga in A ad
plagam in P rationem triplam.
Quòd ſi itaque impulſus æqua­
lis AT ſit partium 12; erit plagain P partium 4.
Eſt verò
eidem æqualis plagain O; igitur reliquus impulſus in A erit
quoque partium 4: ac proinde per poſitionem 4 tres orbiculi A
CE: eadem velocitate moventur.
PROBLEMA VI.
Duo puncta in peripheriâ orbiculi determinare: à quicus orbiculi
contigui moveantur, tam ad ſe, quàm ad motum orbiculi his contigui
in datâ ratione.
Sit proportio data motûs orbiculorum contiguorum tri­
pla: motûs verò orbiculi reliqui ad unum ex his ſeſquialtera.

Secetur itaque ſemidiameter AT in ſex partes æquales: & du­
catur linea à ſecundâ diviſione, quæ à centro, perpendicularis
producta ad peripheriam: eritq plaga in A ad illam plagamin

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index