Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1Unde etiam interſectiones Sectionum Conicarum & Curvarum ter­
tiæ poteſtatis, eo quod ſex eſſe poſſunt, ſimul prodeunt per æqua­
tiones ſex dimenſionum, & interſectiones duarum Curvarum tertiæ
poteſtatis, quia novem eſſe poſſunt, ſimul prodeunt per æqua­
tiones dimenſionum novem.
Id niſi neceſſario fieret, reducere licc­
ret Problemata omnia Solida ad Plana, & pluſquam Solida ad Soli­
da.
Loquor hic de Curvis poteſtate irreducibilibus. Nam ſi æqua­
tio per quam Curva definitur, ad inferiorem poteſtatem reduci
poſſit: Curva non erit unica, ſed ex duabus vel pluribus compoſi­
ta, quarum interſectiones per calculos diverſos ſeorſim inveniri
poſſunt.
Ad eundem modum interſectiones binæ rectarum & ſecti­
onum Conicarum prodeunt ſemper per æquationes duarum dimen­
ſionum; ternæ rectarum & Curvarum irreducibilium tertiæ poteſtatis
per æquationes trium, quaternæ rectarum & Curvarvm irreducibi­
lium quartæ poteſtatis per æquationes dimenſionum quatuor, & ſic
in infinitum.
Ergo rectæ & Spiralis interſectiones numero infinitæ, cum
Curva hæc ſit ſimplex & in Curvas plures irreducibilis, requirunt æ­
quationes numero dimenſionum & radicum infinitas, quibus omnes
poſſunt ſimul exhiberi.
Eſt enim eadem omnium lex & idem calculus.
Nam ſi a polo in rectam illam ſecantem demittatur perpendiculum,
& perpendiculum illud una cum ſecante revolvatur circa polum, in­
terſectiones Spiralis tranſibunt in ſe mutuo, quæque prima erat ſeu
proxima, poſt unam revolutionem ſecunda erit, poſt duas tertia,
& ſic deinceps: nec interea mutabitur æquatio niſi pro mutata mag­
nitudine quantitatum per quas poſitio ſecantis determinatur.
Unde
cum quantitates illæ poſt ſingulas revolutiones redeunt ad magNI­
tudines primas, æquatio redibit ad formam primam, adeoque una
eademque exhibebit interſectiones omnes, & propterea radices ha­
bebit numero infinitas, quibus omnes exhiberi poſſunt.
Nequit
ergo interſectio rectæ & Spiralis per æquationem finitam generali­
ter inveniri, & idcirco nulla extat Ovalis cujus area, rectis impe­
ratis abſciſſa, poſſit per talem æquationem generaliter exhiberi.
LIBER
PRIMUS.
Eodem argumento, ſi intervallum poli & puncti, quo Spiralis de­
ſcribitur, capiatur Ovalis perimetro abſciſſæ proportionale, pro­
bari poteſt quod longitudo perimetri nequit per finitam æquatio­
nem generaliter exhiberi.
De Ovalibus autem hic loquor quæ non
tanguntur a figuris conjugatis in infinitum pergentibus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index