DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
< >
page |< < of 207 > >|
1〈que〉 nouiſſe ſubcontrariam; quæ cùm ſit baſi ſubcontraiſè po
ſita, oina latera coni ſecat; & tnm non eſt ellipſis, ſed qua­
propter ſi in omnibus conis ellipſis nouit ſectionem; cur in i­
pſis, & parabolas, & hyperbolas minùs animaduertit?
cùm
ſit manifeſtum ex dictis in cono obtuſiangulo & hyperbolem
& ellipſim; in rectangulo autem parabolem, ellipſimquè co­
gnouiſſe?
hòc certè non eſt aſſerendum. Ex hoc enim perſpi­
cuum eſt Archimedem cognouiſſe conos ſecari poſſe planis,
quæ non ſint ſemper ad coni latus erecta.
dormitaſſequè Eu­
tocium Geminum, & alios ſecus hac in parte de Archimede
ſentientes.
Ampliùs non ne cognouit etiam Archimedes ſeca­
ri poſſe rectangulos conoides, itidemquè & obtuſiangulos pla
nis, quæ ne〈que〉 ſint per axem ducta, ne〈que〉 axi æquidiſtantia;
ne〈que〉 ſuper axem erecta.
vt in duodecima, decimatertia, &
decima quarta propoſitione eiuſdem libri patet.
quomodo i­
ta〈que〉 his quo〈que〉 modis 〈que〉mlibet conum ſecari poſſe igno­
rauit?
Non eſt igitur ambigendum Archimedem cognouiſ­
ſe conos ſecari poſſe planis ad latus coni differentem inclina­
tionem habentibus.
Ex quibus perſpicuum eſt, ipſum in om­
nibus conis omnes ineſſe ſectiones omnino animaduertiſſe.
At ſi concedamus etiam ſua tempeſtate nondum ſectioni­
bus ipſis propria fuiſſe impoſita nomina; tam eam parabo­
lem, quæ erat rectanguli coni ſectio; quàm quæ erat ſectio
alterius coni, cùm ſit eadem ſectio, eodem nomine nuncu­
pabat; nempè rectanguli coni ſectionem.
Et hoc, quia
priùs hæc ſectio cognita ſuit in cono rectangulo (vnde ſi­
bi nomen vindicauit) quam in alio.
quod idem dicen­
dum eſt de alijs ſectionibus.
Vt manifeſtum eſſe poteſt
exemplo ſectionis acutianguli coni.
Archimedes enim eo­
dem loco, anteprimam ſcilicet propoſitionem de conoidi
bus, & ſphęroidibus inquit, Si cylindrus duobus planis æquidi­
stantibus ſecetur; quæ cum omnibus ipſius lateribus coeant, ſectio­
nes, uelerunt circuli; uel conorum acutiangulorum ſectiones. vo­
catigitur Archimedes acutianguli coni ſectionem, tam coni
ſectionem, quàm ſectionem cylindri.
veluti etiam in decimatertia,
& decimaquarta propoſitione eiuſdem libri acutianguli coni ſe­
ctio ab ipſo ea nuncupatur ſectio, quæ oina latera tam conoidis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index