Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Table of figures

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1

cremento: & quò tubus EF lon­
giùs exceſſerit extra fundum, eò
celeriùs, adeoque & copioſiùs hu­
midum effluet.
Harum autem
proprietatum ratio eſt eadem cum
illa quæ ſuprà Propoſit. 7. pro ſi­
phone vaſi impoſito eſt allata; tu­
bus enim IG æquivalet cruri in­
terno, & FE, cruri externo.
Aquæ flu­
xus per dia­
betem ſpiri­
talem inæ­
qualis eſt.
40[Figure 40]
Annotatio II.
IDem effectus habebitur, ſi in­

tra vas fiat ſiphon inverſus
ABC, cujus dorſum B ſit paulò
infra ſumma labra vaſis.
Si enim aqua infundatur vaſi, aſcendet
ea per crus AB; & cùm ſupergreſſa fuerit dorſum B, effluet per
crus BC; nec ceſſabit, donec dota effluxerit. Vide quæ dicemus
infrà Parte 2.
loc. cit. Machina IV. Si verò non totum vas implea­
tur aquâ, & aër ſugatur ex oſculo C; ſequetur ſimiliter aqua vaſis,
nec ceſſabit fluxus, donec tota fuerit elapſa, quoniam perpendiculum
aquæ cadentis (ſicut & in Diabete) majus eſt quàm perpendiculum
aquæ aſcendentis.
Diabetes
ſpiritalis a­
lia ratione
conſtructus.
Propoſitio X.
Siphonis inverſi fluxum æqualem
reddere.
SUprà Propoſit. VI. Propriet. I. oſtendimus, aquam per exter­
num ſiphonis inverſi crus fluere inæqualiter, cum perpetuo
nimirum celeritatis decremento.
Oporteat igitur efficere ut
fluxus ſemper æqualis ſit.
Docet id Hero Alexandrinus cap. 3.
de ſpiritalibus in hunc ſenſum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index