Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (403) of 568 > >|
127403ILLUST. QUORUND. PROB. CONSTRUCT.
Illud autem hic aliter eſt oſtendendum, quod ad lineam
H E poni poteſt A E ipſi G æqualis.
Sit R S æqualis R B,
&
jungatur A S. Quoniam igitur in triangulo B A S à ver-
tice ad mediam baſin ducta eſt A R, erunt quadrata B R
&
R A ſimul ſumpta, hoc eſt, quadratum B A cum duplo
11per 122.
lib.7. Pappi.
quadrato A R, ſubdupla quadratorum B A, A S .
Itaque quadratum A B duplum cum quadruplo quadrato A R, hoc
eſt, cum quadrato R L, æquabitur quadratis B A, A S.
Quare ablato utrimque quadrato B A, erit quadratum A S
æquale quadratis B A &
R L, ac proinde minus quam quadr.
A H;
nam hoc æquale eſt quadratis A B & G. Eſt igitur
A S minor quam A H.
Sed major eſt quam A R. Ergo pun-
ctum S cadit inter R &
H; angulus enim A R H obtuſus
eſt.
Major itaque eſt R H quam R S vel R B. Et quum
propter triangulos ſimiles ſit R H ad H P ut R B ad B A,
erit quoque H P major quam B A;
& quadratum H P ma-
jus quadrato A B.
At quadratum H P cum quadrato P A
æquatur quadrato A H, hoc eſt, quadratis B A &
G. Er-
go cum quadratum H P ſit majus quadrato A B, erit invi-
cem quadr.
P A minus quam quadr. G. Patet igitur quod
ſi centro A circumferentia deſcribatur radio A E ipſi G æ-
quali, ea lineam H E ſecabit.
Probl. VIII.
In Conchoide linea invenire confinia
flexus contrarii.
Conchoidem intelligimus quam Nicomedes excogitavit;
22TAB. XLII.
Fig. 5.
quâ &
angulum diviſit trifariam, & duas medias invenit
proportionales:
Eſto ea C Q D, polus G, regula autem
A B cujus ope deſcripta eſt;
quam ſecet G Q ad angulos
rectos.
Hæc igitur lineæ proprietas eſt, ut ductâ ad ipſam
rectâ qualibet ex G puncto, pars hujus inter conchoidem &

rectam A B intercepta ſit ipſi A Q æqualis.
Quum autem appareat partem quandam Conchoidis ut in
ſchemate ſubjecto C Q D verſus polum G cavam eſſe,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index