Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.000971">
                <pb xlink:href="079/01/169.jpg" pagenum="120"/>
              Propterea facile & spoliatur lumine terra;
                <lb/>
              Et repletur item, nigrasque sibi abluit umbras.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000972">Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.</s>
              <s id="s.000973">
                <lb/>
              Nam quocumque loco sit lux, atque umbra, tueri
                <lb/>
              Illorum est.</s>
              <s id="s.000974"> eadem vero sint lumina, necne;
                <lb/>
              Umbraque, quae fuit hic, eadem nunc transeat illuc;
                <lb/>
              An potius fiat, paullo quod diximus ante;
                <lb/>
              Hoc animi demum ratio discernere debet:
                <lb/>
              Nec possunt oculi naturam noscere rerum.</s>
              <s id="s.000975">
                <lb/>
              Proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.</s>
              <s id="s.000976">
                <lb/>
              Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
                <lb/>
              Quae manet in statione, ea praeter creditur ire:
                <lb/>
              Et fugere ad puppim colles, campique videntur
                <lb/>
              Quos agimus praeter navim, velisque volamus.</s>
              <s id="s.000977">
                <lb/>
              Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
                <lb/>
              Cuncta videntur, & adsiduo sunt omnia motu:
                <lb/>
              Quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
                <lb/>
              Cum permensa suo sunt caelum corpore claro.</s>
              <s id="s.000978">
                <lb/>
              Solque pari ratione manere, & luna videntur
                <lb/>
              In statione; ea quae ferri res indicat ipsa.</s>
              <s id="s.000979">
                <lb/>
              Exstantesque procul medio de gurgite montes,
                <lb/>
              Classibus inter quos liber patet exitus; ydem
                <lb/>
              Apparent: & longe divolsi licet, ingens
                <lb/>
              Insula coniunctis tamen ex his una videtur.</s>
              <s id="s.000980">
                <lb/>
              Atria versari, & circumcursare columnae
                <lb/>
              Usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
                <lb/>
              Desierunt verti, vix ut iam credere possint,
                <lb/>
              Non supra sese ruere omnia tecta minari.</s>
              <s id="s.000981">
                <lb/>
              Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
                <lb/>
              Cum coeptat natura; supraque extollere montes:
                <lb/>
              Quos tibi tum supra sol montis esse videtur,
                <lb/>
              Comminus ipse suo contingens fervidus igni;
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>