Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 406 > >|
1Ponendis igitur pilis hunc uitabimus locum: eum captabi
mus: ad quem iacta rariora tardioraque deuenerint.
Mina
rex cum ad memphim pontem facere inſtituiſſet: nilum de
duxit alio per montes: abſolutoque opere ſuum in alueum
reſtituit.
Nicoris aſyorum regina paratis omnibus que ad
pontem inſtruendum facerent: effoſſo lacu ampliſſimo / flu
uium diuertit eo: atque interea dum lacus impletur ſicco flu
minis alueo pilas extruxit.
Hæc illi. At nos ſic rem proſe
quemur.
Pilarum fundamenta per autumnum aquis deficien
tibus ſiſtentur: ſepto circumacto.
Septi faciundi modus
hic eſt.
Pali non infrequentes duplici ordine figuntur: ut ca
pitibus ab aqua emergant in uallorum ſpeciem: obducun
turque introrſum ad pilas / pro uallorum ambitu crates: et
complentur ordinum interualla: alga et luto: inſpiſſanturque
conculcatione
quod influere amplius aqua nequicquam poſſit.
Moxque intra ſinum ſepti reſident: ſeu aqua ſeu preter aquam
limus harena ue ſit / ſeu quid aliud operi incommodum ſit
eximitur.
Cætera perficiuntur uti libro ſuperiore perſcrip
ſimus.
Ad ſolidum enim defoditur: uel potius palis præu
ſtis ſolum arctiſſime conſpiſſantur.
Iſtic aduerti egregios
architectoſ aſſueſſe perpetuo pontis ipſius tractu perpetuam
ſubſtituiſſe baſim eam effecere non una omnem clauſo flu
mine unico ſepto: Sed additamentis nouiſſima iam tum
poſitis adigendo.
Tota enim uis aque omnino arceri et con
tineri
nequicquam poteſt.
Ergo ſinenda fluento dum opus
ducimus æſtuaria ſunt / quibus laſſetur contumacia protur
gentium undarum.
Aeſtuaria iſtæc aut ipſo in uado aperta
dimittentur aut ubi conferat parabuntur formæ ligneæ / et
canales penſiles / quibus exuberans fluentis aqua ſuperfluen
do
labatur.
Quod ſi tantæ piguerit impenſæ ſingulis baſis
pilis baſes ponito ſimplices / ut ſint ex liburnæ ſimilitudi
ne oblongæ / prora et puppi in angulum promiſſa / et perfi
nita / atque ſecundum aquæ ipſiuſ decurſum ad lineam di
rigito / ut pre impotentium aquarum uim diſpartiundo com

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index