Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 303 > >|
1rem ex ijs, quæ intra foramen continentur, vnde ipſe malus
foris prodit in altum, tanquam arbor è terra; vrgetque ſecun­
dum eam ipſius partis faciem, quæ ad proram reſpicit vbi
vltimo foramen deſinit.
Siquidem ibi tota ferè vis incuti­
tur naui ad progrediendum antrorſum, vt videre eſt in hac
figura, in qua extremum mali fundo innixum ſit A, cuius
facies puppim
reſpiciens B;
44[Figure 44]
pars verò ip­
ſius mali, quæ
flantibus ventis
à tergo naui­
gium præmit,
vel vrget in an­
te, vbi C, è con­
ſpectu
prorę; &
locus antennæ
in ipſo malo, ſit
D; vbi tota pe­
nè virtus im­
pellentis ſpiri­
tus refunditur,
vt diximus ra­
tione veli illum
excipientis.
Iam
igitur conſtat ex
hoc, malum
per ſe ſumptum propriè vectem conſtitui in ipſa ventorum
impulſione, cum fulcimentum habeat in parte diſtincta ab
ea, qua nauem promouet, & ab ea, qua mouetur à vento, vt
in ſimili commune eſt omnibus vectibus; vnde quo altius
conſtituetur antenna, vt verbi gratia ſi eleuaretur vſque ad
E, eo celerius moueretur nauigium, quia virtutem impellen­
tem reciperet in parte à centro vectis diſtantiori.
Altera verò vectis ratio, quæ conſideratur in malo con­
iunctim cum nauis carina, eſt huiuſmodi.
Quoniam vt rectè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index