Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 203 > >|
141[Figure 41]
Sit vas ABCD, aqua

plenum vſque ad EF, gra­
tia exempli (poteſt enim
plùs & minùs eſſe repletum)
habens ſuas anſulas LL per­
foratas.
Fiat lebetarium
G, ſive apertum, ſive clau­
ſum, quod poſſit innatare
ſuperficiei aquæ EF; , & per
eius operculum ac fundum
trajice ſiphonis HIK crus
internum ac brevius HI, &
ſtanno, aliavè materia ad
foramina benè coarcta,
nè aqua ſubintrare in le­
betarium poſſit.
Alterum
crus externum ac longius
IK trajice per foramina
anſularum LL, ſic ut fa­
cilè per eas moveri aſcen­
dendo ac deſcendendo poſ­
ſit.
His factis, ſi per oſcu­
lum K attrahas aërem, qui
eſt in ſiphone, ſequetur, ob vacui fugam, aqua vaſis, eâque ſub­
ſidente ſubſidebit ſimul & lebetarium, & ſiphon infixus lebeta­
rio, fluetque aqua per K, donec oſculum H tangat fundum
CD.
Erit autem ille fluxus ſemper æqualis, eò quòd exceſſus
perpendiculi cruris externi & longioris ſupra perpendicu­
lum cruris interni & brevioris, ſit ſemper æqualis, hoc
eſt, idem, nempe in ſchemate poſito exceſſus KM uſque
ad ſupremam aquæ vaſis ſuperficiem EF, propterea quòd efflu­
ente aqua ex K, & deſcendente ſuperficie EF verſus fundum
vaſis, deſcendat & lebes cum ſiphone ſibi coarctato, ut dixi; quo
fit, ut crus IK eandem ſemper aquæ quantitatem ex vaſe per
crus HI attrahat, nempe illam quæ eſt in GI, à G ſuprema aquæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index