Nonnulla ad ſententias veterum pertinentia notantur, & eorum primum qui ens vnum
& immobile poſuerunt. Cap. XXV.
& immobile poſuerunt. Cap. XXV.
E
QVANVIS ea quę de veterum ſententiis ad nos peruenere, ſatis ab Ariſtotele tractata fue
rint, & ſedulò confutata, vt nihil de illarum falſitate ſit dubitandum, & quod tum illa tem
pora ferebant, viuentibus atque florentibus earum patronis, hodie illorum dictis exploſis & ſe
ctis extinctis, nihil neceſſe videatur ea retractare. Tùm etiam quòd à doctiſsimis viris hęc omnia
cum ſumma cura ac diligentia conſcripta ſunt: attamen & in hoc loco parcius quidem verſari
libitum eſt, vt ſiqua mihi ſuccurrant quæ ad explanationem Ariſtotelicę ſententiæ conducant, iis
ſtudioſos veri non defraudem. In primis autem omnes ad quatuor fontes referuntur. aut enim
ponitur vnum principium, atque id vel mobile, vel immobile. aut etiam plura, atque illa quidem
vel finita, vel infinita. De ſingulis ſeorſum aliqua dicamus. & cùm de ſumma rerum agant ij qui
ponunt vnum principium idque immobile; ſummouent enim fundamenta methodi naturalis;
cum illis item in primis agamus. Huius ſectæ patroni fuere complures, ſed de his potiſsimè vide
tur meminiſſe Philoſophus. Xenophane, Meliſſo, Parmenide, Lycophrone, & Zenone. Hos om
nes miris modis agitat Ariſtoteles, & eorum ſententias conuellendo & rationum fallacias indican
do. Neque eo nomine ſolùm, quòd oppugnent euidentia motum, ſcilicet, & multitudinem quæ
ſunt affectiones ſubſtantiæ naturalis, & quorum cauſſas in hac methodo exploramus; verumetiam
quia methodi rationem tollunt: quippe quòd vim principij ſubuertant. Itaque fruſtra ſcientia
quæretur, ſi nullum extet principium. Vnum enim eſſe poteſt, vt ſi Deus à quo vniuerſa pendent,
ante illa ſtatuatur quę pendent ab ipſo: atqui ſine illis erit quidem, non tamen principium. Scien
tia verò ſine principiis non exiſtit: atque adeò, vt qui de ſcientia cogitat, in eius intelligentiam con
tinuò principia cadant: neque reuocetur in dubium, quin methodi principia ponenda ſint. idque
ab Ariſtotele vt perſpicuum acceptum fuiſſe nouimus. a Verumenimuerò etſi eorum rationes il
lò ſpectant, vt rerum multitudinem motumque. tollant, non omnium tamen vna eſt communisque
reprehenſio. Nanque eiuſmodi ſunt, vel vt abſolutè tollant motum, & ſimul etiam cuncta natu
ræ fundamenta demoliantur. vel conſtituta hypotheſi motus perperam colligantur. Quòd ſi na
turam funditus euertunt, nulla ratio ſuppetit phyſico diſſerendi contra illos. & vniuerſa diſce
ptatio primo philoſopho, aut dialectico deleganda. eſt enim non naturalis ſimpliciter. Neque
phyſicus, ſi ſe in ſuis cancellis continere velit, aut tales opiniones impugnare valet, aut etiam vi
tia notare. Neque enim illi ſuccurrere poteſt aliquid notius motu, aut multitudine, quo conuin
cat aduerſarios; iam enim hæc negabunt illi. oportet autem eum qui docendus eſt, aut de ſenten
tia demouendus, in aliquibus principiis conuenire. Neque inſtantia poteſt afferri, ſi vniuerſa ne
gentur. b Neque item vitia reprehendere licebit, quòd idem ſit principium quo verum firmatur,
& falſum deſtruitur. Atqui non conſentiunt de principiis; multò igitur minus de iis quæ princi
pia conſequuntur. Si verò conſtituta hypotheſi motus falsò deducantur, vt in Zenonis diſputa
tione contingit, aliquid ad ipſas dicere licebit. Quanquam neque omnium rationum quibus Zeno
vſus eſt, eadem eſt ratio: nanque etiam ſi diſputationis eiuſce finem ſpectes, & ipſa non naturalis
eſt; at inter plures rationes quibus ea continetur, vniuerſas tollentes motum & multitudinem;
aliqua proponitur quæ ſyllogiſmum pſeudographon imitatur, & eſt aliqua ex parte non natura
lis: nanque etſi motum euertere conatur; at id efficit aſſumendo nonnulla principia methodi na
turalis, vt ſubſtantiam ſenſilem, ſpatium, & terminos, aliaque. huiuſmodi, & iis abutendo ſeſe impli
cat abſurdis. Proinde vt ſyllogiſmus pſeudographos, quòd Geometriæ principiis abutitur, à
Geometra diſſoluendus eſt, ita aliquam rationem Zenonis à phyſico diſſolui oportebit. Quam
obrem diſceptatio quæ cum Zenone, ſuſcipitur ab Ariſtotele, quanuis diſtruat motum, eſt planè
naturalis: ſunt & aliquæ rationes Parmenidis eiuſdem modi. Sed nunc cum illis agamus qui na
turam omnem è medio tollunt. Horum principes fuere Xenophanes, Meliſſus, & Xenophanis
auditor habitus Parmenides. c Ac Xenophanes quidem & Meliſſus paullò imperitiores (plus
enim vidit Parmenides) poſuere illud vnum infinitum. Vtriuſque rationes ab Ariſtotele recitan
tur. Meliſsi ratio cuique perſpicua quam potius ſoriten, ſeu ſyllogiſmum acerualem nuncupaue
ris quo conſequens ad conſequens adiungitur, d & quodammodo aggregatur. Xenophanis ra
tio minus trita, & peruulgata. Ponit ipſe æternum ens æquale, infinitum, vnum planè, ſui ſimile
& immobile. Æternum ſanè, quia nihil ex nihilo fieri putat. Nunc igitur ſiue omnia facta ſunt,
ſiue nihil eſt factum quod ſit, ex vtroque ſequitur id quod eſt, eſſe æternum. Nam ſi nihil eſt fa
ctum, æternum igitur: ſin omnia facta eſſe dixerimus, ea ex nihilo facta eſſe oportebit. id verò cum
fieri nequeat ordine Naturæ, efficitur, vt nihil omnino factum ſit, itaque æternum. Idem quoque
maius aut minus eſſe non poteſt. Nam ſi maius fit, aliquo accedente factum erit. At id fieri ne
quit; ſiquidem ſic fiet ex minore: Sed in minore non eſt maius. non igitur ex minore fiet maius.
ergo ex nihilo: quod ſanè fieri non poteſt. Itaque æternum & infinitum igitur. quandò æternum