Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511

List of thumbnails

< >
111
111 (51)
112
112
113
113 (52)
114
114
115
115 (53)
116
116
117
117 (54)
118
118
119
119 (55)
120
120
< >
page |< < of 256 > >|
128LIBER tio fuerit & commenſus ratiocinationibus explicati, tunc etiã acuminis eſt
proprium prouidere ad naturam loci, aut uſum, aut ſpeciẽ, &
detractioni-
bus vel adiectionibus temperaturas efficere, uti cum de ſymmetria ſit detra
ctum aut adiectum, id videatur recte eſſe formatum, ſic ut in aſpectu nihil
deſideretur, Alia enim ad manũ ſpeties eſſe uidetur alia in excelſo, non eadẽ
in concluſo, diſſimilis in aperto, inquibus magni iuditii eſt opera quid tan
dem faciendum ſit, Non enim veros videtur habere viſus effect us, ſed falli-
tur ſæpe ab eius iudicio mens, Quẽadmodum etiam in ſcenis pictis uiden-
tur columnarum proiecturæ, mutilorum ecphoræ, ſignorum figuræ, ꝓmi-
nentes, cum ſit tabula ſine dubio ad regulam plana, Similiter in nauibus re
mi, cum ſint ſub aqua directi, tamen oculis infracti uidẽtur, &
quatenus eo
rum partes tangunt ſummam planitiem liquoris apparent (uti ſunt) dire-
cti, Cum vero ſub aqua ſunt demiſſi, per naturæ perlucidã raritatem, remit
tunt enatantes ab ſuis corporibus fluentes imagines ad ſummam aquæ pla
nitiem at ibi cõmotæ efficere videntur infractum remorum oculis aſpe-
ctum, Hoc autem, ſiue ſimulachrorum impulſu, ſeu radiorum ex oculis ef-
fuſionibus (uti phiſicis placet) videamus vtra ratione, videtur ita eſſe, vti
falſa iuditia oculorum habeat aſpectus, Cum ergo quæ ſunt vera falſa uide
antur, &
nonnulla aliter ꝗ̃ ſunt oculis probentur, non puto oportere eẽ du
bium, quin ad locorum naturas aut neceſſitates, detractiones, aut adiectio-
nes fieri debeant, ſed ita vt nihil in his operibus deſideretur, Hæc autẽ etiã
ingeniorum acuminibus, non ſolum doctrinis efficiuntur, Igitur ſtatuen-
da eſt primum ratio ſymmetriarum, a qua ſumatur ſine dubitatione cõmu
tatio, Deinde explicetur operis futuri &
locorum imum ſpatium longitu-
dinis &
latitudinis, cuius cum ſemel fuerit cõſtituta magnitudo, Sequatur
eam proportionis ad decorem apparatio, vti non ſit conſiderantibus aſpe-
ctus eurythmiæ dubius, de qua quibus rationibus efficiatur eſt mihi pro-
nunciandum, Primum de cauis ædium vti fieri debeant, dicam.
De cauis ædium. # Caput. # III.
Caua ædium quin generibus ſunt diſtincta quorum ita ſiguræ nominan,
tur, Tuſcanicum, corinthium, tetraſtylon, diſpluuiatum, teſtudinatũ, Tu-
ſcanica ſunt, in quibus trabes in atrii latitudine traiectæ habeant interpenſi-
ua &
colliquias, ab angulis parietum ad angulos tignorum intercurrẽtes,
Item aſſeribus ſtillicidi orum in medium compluuium deiectus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index