1
utraque enim, et inter
denticulos et inter triglyphos quae sunt intervalla, metopae nominantur. ὀπαι enim Graeci tignorum cubicula et asserum appellant, uti nostri ea cava columbaria.
ita quod
inter duas opas est intertignium, id μετόπη est apud eos
nominata.
Ita uti autem in doricis triglyphorum et mutulorum est
inventa ratio, item in ionicis denticulorum constitutio
propriam in operibus habet rationem, et quemadmodum
mutuli cantheriorum proiecturae ferunt imaginem, sic in
ionicis denticuli ex proiecturis asserum habent imitationem.
itaque in graecis operibus nemo sub mutulo denticulos constituit; non enim possunt subtus cantherios
asseres esse.
quod ergo supra cantherios et templa in veritate debet esse conlocatum, id in imaginibus si infra
constitutum fuerit, mendosam habebit operis rationem.
etiam quod antiqui non probaverunt, neque instituerunt
in fastigiis <mutulos aut> denticulos