Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of figures

< >
< >
page |< < (110) of 393 > >|
128110
Has inſtantias, facilitatis gratiâ, ità propoſuimus, quaſi punctum
A, unà cum duobus oculis O, P in plano exiſteret ad ſuperficiem in-
flectentem recto.
id quod utrùm in experiendo præcisè contingat
nécne, parùm refert;
duas utcunque ſpecies apparere liquet. quin
facilè concipitur etiam eo poſito rem non aliter ſe habituram.
His prælibatis, illud diſcutiamus, quod innuimus, ψευ{δ ο}{γ ρ}άφημæ
11_In Dioper._ quo nempe P.
_Herigonius_ propoſitionem hanc ſuam comprobatum it:
“ Si oculus, & aſpectabile ſint in diverſis mediis ſè mutuo contingen-
tibus, imago apparebit in concurſu catheti, &
radii ab oculo per
punctum refractionis directè producti.
Sit utique punctum Fin medio denſiori HLMN collocatum, quod
22Fig. 181. ad oculos A, B radios FEA, FDB emittat refractos ad E, &
D;
& rectæ AE, BD conveniant in C; ſit autem ſuperficiei refringenti
perpendicularis recta FG;
erit (inquit) puncti F imago in recta
FG.
id quod ità demonſtrat: Quoniam dicta imago tam in refracto
AE, quàm in refracto BD exiftit, ergò in horum interſectione C
exiſtet.
verùm interſectio C ìn recta FG exiſtet; quoniam hæc
communis eſt ſectio planorum AEF, BDF ſuperficiei refringenti
rectorum.
ergò liquet propoſitum.
In hanc demonſtrationem adverto; 1. Supponit ea refractos AE,
BD concurrere;
quod tamen falſum eſt, præterquam in uno vel al-
tero caſu;
quum nempe planum ABF in eodem exiſtit cum ipſa
recta FG plano;
vel, cùm puncta A, B ſunt in ſuperficie coni recti,
cujus axis eſt recta FG.
quod ſi prior caſus ponatur, è ſuprà demon-
ſtratis maniſeſtum eſt refractos AE, BD non in recta FG, ſed intra
angulum FGH convenire;
quod è principiis noſtris elicitum illum
ſaltem conſtringere debet, qui principia iſta admittit ac amplectitur.
2. Hinc, illa demonſtratio ipſam ſe perimit: Nam, quoniam (in po-
ſito caſu) puncti F imago tam in recta AE, quàm in recta BD exiſtit,
adeóque in harum concurſu;
concurſus autem iſte non eſt in recta
FG;
ergò liquet dictam imaginem extra rectam FG verſari. 3. Sup-
ponit iſte diſcurſus (ut &
ſuppar ille jamjam prolatus) puncti F uni-
cam oculo u@ique imaginem apparere;
quod πρῶγον ψεῦδ{ος} erat,
à nobis paullo ſupra refutatum.
Enimverò diverſi oculi ſunt reipsâ
diverſi ſpectatores.
hæc, opinor, ratiocinium illud ſatìs enervant.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index