Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 316 > >|
1cidens hac ratione mouet.
Vt videamus quomodo elementum ex loco ad locum à ge­
nerante moueatur: animaduertendum eſt, materiam primam
non moueri propriè, perinde ac forma propriè non mouet: ſed
quod propriè mouet, & quod propriè mouetur, illud est, quod
est ex vtriſque concretum: vt ecce manus, quæ ſola ſine cala­
mo, & ecce calamus, qui ſolus ſine manu, non ſcribit: ſed quod
propriè ſcribit, illud eſt, quod tum ex manu, tum ex calamo
coaugmentatur, & ecce ſerra, quæ ſine ſectore non ſecat: ecce
ſectator, qui ſolus ſine ſerra non ſecat; ſed quod propriè ſecat,
eſt ſectator, qui ſerra ſecat; ſicut ſcriptor calamo ſcribit.
Actiones en m, & perpessiones ſunt ſuppoſitorum, id eſt rerum
ſingularum, vt notum est ex his, quæ Aristoteles memoriæ
prodidit in prologo libri primi Diuinorum.
Principium tamen,
quo totum patitur, atque mouetur, & remotum motus natu­
ralis elementorum eſt eorumdem materia prima: principium,
quo patiuntur, ac mouentur proximum, eſt hæc materia ſub
hac forma huius elementi.
Porrò principium quo agunt, ac
mouent remotum tamen, eſt forma huius materiæ in hoc ele­
mento.
Totum ergo elementum illud est, quod mouet per
formam, tamquam per principium, quo mouet, & totum ele­
mentum, quod mouetur per materiam, tanquam per princi­
pium, quo mouetur: forma enim hac ratione vim habet, vt mo
ueat, & nullo alio modo.
Formam, & materiam propriè non moueri probatur, nam
ad id quod propriè moueri debet quinque interſunt: cauſa, quæ
vim mouendi habet, materia, quæ motum à mouente factum
accipit, ſpacium, per quod mobile mouetur, & alter locus, à
quo, & alter, ad quem mobile tendat: quod ſi formam, & ma
teriam etiam ipſam moueri oporteat, nimirum iſthæc quin-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index