Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 241 > >|
1 Vix absunt nobis missus bis mille sagittae;
Vix etiam cursus quingentos saepe veruti.

Inter eos, solemque iacent immania ponti
Aequora, substrata aethereis ingentibus oris:
Interiectaque sunt terrarum milia multa;
Quae variae retinent gentes, & saecla ferarum.

At conlectus aquae digitum non altior unum,
Qui lapides inter sistit per strata viarum,
Despectum praebet sub terras impete tanto,
A terris quantum caeli patet altus hiatus:
Nubila dispicere, & caelum ut videare videre, &
Corpora, mirande, sub terras abdita caelo.

Denique, ubi in medio nobis ecus acer obhesit
Flumine, & in rapidas amnis despeximus undas:
Stantis equi corpus transvorsum ferre videtur
Vis, & in adversum flumen contrudere raptim.

Et quocumque oculos traiecimus, omnia ferri,
Et fluere adsimili nobis ratione videntur.

Porticus aequali quamvis est denique ductu,
Stansque in perpetuum paribus suffulta columnis;
Longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
Paullatim trahit angusti fastigia coni,
Tecta solo iungens, atque omnia dextera laevis;
Donec in obscurum coni conduxit acumen.

In pelago nautis ex undis ortus, in undis
Sol fit uti videatur obire, & condere lumen:
Quippe ubi nihil aliud nisi aquam, caelumque tuentur;
Ne leviter credas labefactari undique sensus.

At maris ignaris, in portu clauda videntur
Navigia, aplustris fractis, obnitier undae.

Nam quaecumque supra rorem salis edita pars est
Remorum, recta est; & recta superne guberna:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index