Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 258 > >|
1 in quo iam genere est solis lux et vapor eius
propterea quia sunt e primis facta minutis
quae quasi cuduntur perque aeris intervallum
non dubitant transire sequenti concita plaga.

suppeditatur enim confestim lumine lumen
et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
quapropter simulacra pari ratione necesse est
inmemorabile per spatium transcurrere posse
temporis in puncto, primum quod parvola causa
est procul a tergo quae provehat atque propellat,
quod superest, ubi tam volucri levitate ferantur;
deinde quod usque adeo textura praedita rara
mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
et quasi permanare per aeris intervallum.

praeterea si, quae penitus corpuscula rerum
ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
per totum caeli spatium diffundere sese
perque volare mare ac terras caelumque rigare
quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?

quone vides citius debere et longius ire
multiplexque loci spatium transcurrere eodem
tempore quo solis pervolgant lumina caelum ?

hoc etiam in primis specimen verum esse videtur
quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
quod simul ac primum sub diu splendor aquai
ponitur, extemplo caelo stellante serena
sidera respondent in aqua radiantia mundi.

iamne vides igitur puncto tempore imago
aetheris ex oris in terrarum accidat oras ?

quare etiam atque etiam mira fateare necessest

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index