Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 491 > >|
1id eſt 5787037. diebus id eſt 89031. annis, omitto minutias; atqui lon­
gè adhuc plura in vno minuto continentur inſtantia.
Theorema 60.
Si corpus graue deſcenderet motu æquabili, eoque æquali motui vltimi in­
stantis, duplum ferè ſpatium æquali tempore conficeret illius quod conficit
motu accelerato, duplum inquam ferè ſcilicet paulò minùs;
quia conficit
idem motu æquabili;
cuius velocitas eſt ſubdupla maximæ & minimæ;
ſed minima velocitas primi inſtantis pro nihilo reputatur;
igitur acci­
piatur tantùm ſubduplum maximæ, igitur cum velocitate æquali maxi­
mæ, eodem tempore duplum ſpatium percurretur;
igitur in vno minuto
ſecundo, v.g. 24. pedes;
igitur in vno minuto primo eodem motu æqua­
bili 1440. pedes percurrentur;
igitur in vna hora 86400. pedes; hinc
non eſt quod aliqui adeo mirentur, ſeu potiùs reiiciant hanc motus
accelerationem quod ex ea tùm tardiſſimus motus, tùm velociſſimus
conſequatur.
Theorema 61.
Motus naturaliter acceleratus non propagatur per omnes tarditatis gra­
dus;
quia tot ſunt huius propagationis gradus, quot ſunt inſtantia,
quibus durat hic motus, cum ſingulis inſtantibus noua fiat impetus ac­
ceſſio, ſed non ſunt infinita inſtantia, vt demonſtrabimus in Metaphy­
ſica;
prætereà licèt eſſent infinita inſtantia, non fieret adhuc per omnes
tarditatis gradus hæc propagatio;
quia daretur aliquis gradus tarditatis,
quem non comprehenderet hæc graduum ſeries;
nam incipit moueri
tardiùs in plano inclinato quàm in libero medio rectà deorſum, vt con­
ſtat, & in medio denſo quàm in raro v.g. in aqua quàm in aëre; igitur
hic tarditatis gradus, quo incipit moueri in plano tantillùm inclinato,
non continetur inter illos, quibus mouetur rectà deorſum.
Hinc duplici nomine reiice Galilæum qui hoc aſſerit. Primò, quia
fruſtrà ponit infinita inſtantia ſine neceſſitate;
ſecundò, quia ratio, quam
habet, non conuincit;
vocat enim quietem tarditatem infinitam; à qua
dum recedit mobile, haud dubiè per omnes tarditatis gradus propagari
poteſt eius motus; ſed contrà primò, nam reuerà quies non eſt tarditas,
quæ motui tantùm ineſſe poteſt.
Secundò, quia tàm ex quiete ſequi po­
teſt immediatè velox motus, quàm tardus, vt patet in proiectis.
Tertiò,
quia motus incipit;
igitur per aliquid ſui, igitur ille primus motus à
quiete infinitè non diſtat; denique rationes ſuprà propoſitæ rem iſtam
euincunt.
Scholium.
Obſeruabis conſideratum eſſe hactenus hunc motum nulla habita
ratione reſiſtentiæ medij, quæ haud dubiè hanc propoſitionem motus
accelerati tantillùm impedit, ſed de reſiſtentià medij agemus infrà.
Corollarium 1.
Ex dictis facilè reiicies primò ſententiam illorum, qui negant mo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index