Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1fundamenta ſternis: ac, quæ mihi aduerſą
eſt fortuna, nuſquam licuit integrum librum
reperire, ex quo noſtri exemplaris hiatum
ſupplerem, Id quod te præmonuiſſe oppor­
tunum fuit, ne, ſi fortè nobis non conuene­
rit, me contradicendi ſtudio actum putes:
niſi me tamen mea fallit opinio, in minimis
diſſentiemus.
Gal. Libens audio, qui contra ſenſerint.
Sed ne te longiùs ab inſtituto tuo, veriùs di­
cam, noſtro, abducam; quidnam ex aquâ
emolumenti ſperas ad facilem terræ motio­
nem, de qua nobis fuit diſputatio?
Guld. Futurum puto, vt plurimum pon­
deris de terreno hoc orbe, qui aquam pariter
ac terram complectitur, deduceretur.
Illud
enim extra omnem controuerſiam poſitum

accipio, quod aqua aëre grauior eſt; & fluida
cùm ſit, ſemper ad inferiora delabitur, vt
infra aërem vniuerſi centro vicinior conſiſtat.

Ex quo fit, vt nuſquam quieſcat, niſi vbi
nullus patet locus, in quem deſcendat.
Qua­
rè cum ſola ſuperficies ſphærica paribus ra­
diis à centro remoueatur, aquæ quieſcentis
ſuperficiem ſphæricam eſſe neceſſe eſt: quan­
doquidem ſiquæ ſuperficiei partes à centro
longiùs abeſſent, vtpote altiores ad motum
procliues non ſubſiſterent, ſed humiliorem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index