Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1feſquialterâ ratione. Rurſum verò ſecentur illa quatuor ſe­
gmenta reliqua in tres partes æquales: & ab ultimâ ſectione,
quæ ad peripheriam, ducatur perpendicularis: eritque prior
plaga ad hanc in ratione triplâ.
Quòd ſi itaq, in alterâ ſemidi­
ametro uni ſegmento ſumatur æquale; & ducatur perpendicu­
laris ad peripheriam; inventa erunt duo puncta, à quibus or­
biculi impulſi moveantur in datâ ratione.
THEOREMA XVIII.
Si orbiculum Atangat alius æqualis Q ad intervallum grad: 30 à di­
ametro HI; percutiat verò eundem æqualis H; motus centri'ex illâ pla­
gâ non dimovetur à lineâ HI.
Ductâ ex V perpendiculari VZ: erit AZ ſinus rectus grad:
30, ſemiſſis radij AT: motus vero in A æqualis plagæ in V.

Producatur TQ parallela VZ: eritque AQ ad AT, ut AV
ad AZ & VQ ad TZ. ſed ut AQ ad AT, ita TQ ad VZ: &
permutando TQ ad VQ, ut VZ ad TZ.
Eſt autem VZ
ſinus rectus grad: 60 maior quàm AZ ſinus rectus grad: 30.

Cùm itaque motus in A ſit æqualis AZ; erit velocior motus in
VQ, quo centrum Q à contactuſe abducit, quàm ut aliquod
punctum inter VT ipſum conſequi valeat. non igitur cen­
trum A dimovetur à lineâ rectâ AI.
THEOREMA XIX.
Si orbiculum A tangat alius æqualis C adintervallum grad: 60 à di­
ametro HI, percutiat verò eundem æqualis in H; motus centri A ſit per
tangentem circuli, cuius centrum eſt contactus orbiculi C.
Quoniam GP ſinus grad: 30 eſt minor ſinu AP grad:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index