DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
< >
page |< < of 207 > >|
1rectanguli, quàm obtuſianguli abſcindit. dum modo non ſit
ad axem erecta.
nullaquè alia de cauſa hæ ſectiones omnes i­
dem acutianguli coni ſectionis nomen obtiuerunt; niſi quia
priùs hæc ſectio à cono acutiangulo nomen accepit, quando­
quidem in ipſo fortaſse primùm cognita fuit, quaàm in alijs.
Ex dictis ita〈que〉 manifeſtum eſt, ſententiam Heraclij veram
eſſe poſſe, & rationi valdè conſentaneam; Archimedem ſcili
cet elementa conica ſcripſiſſe; Apollonium què, cùm ea ab Ar
chimede nondum edita inueniſſet, ſicut propria ſua edidiſſe.
Omitto interim multa ab Archimede in eius libris ſupponi,
quæ non niſi in conicis eſſe dcbebant, quæ quidem habentur
ſolùm in conicis Apolloni.
Negandum tamen non eſt, vt
Eutocius quo〈que〉 affirmat, ipſum Apollonium multa auxiſſe,
multaquè ad conica ſpectantia adinueniſſe.
vt ipſemet Apol­
lonius in epiſtola ad Eudemum fatetur.
cùm tamen non ſit
ſemperfacilè inuentis addere.
Sed de his hactenus. ſat ſit au­
tem nouiſſe, Archimedem, quando in hoclibro nominat por
tionem recta linea, rectanguliquè coni ſectione contentam,
eam ſignificare fectionem, quæ parabole nuncupatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index