Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1circa axèm Mundi moveri cenſeatur, Luna exiſtente in Æquatore, deſcri­
bit
planum circuli; at verò extra Æquatorem deſcribit ſuperficiem coni
acutioris
, vel obtuſioris, pro majore vel minore Lunæ diſtantia ab Æqua­
tore
.
Quintò, Maxima depreſſio in eo circulo ſemper eſt, in cujus planum,
& centrum, linea abſidum perpendiculariter cadit.
Sextò, Diverſam quoque
mutationem
inducere poteſt diverſus gradus caloris in aëre; nempe aër ca­
lidior
, rarior eſt & levior, frigidior verò; denſior & gravior, unde varij ef­
fectus
gravitationis, preſſionis, Lunatis humoris, motus, &c.
Hinc fortè il­
lud
, quod à nonnullis adſtruitur, cum veritate conſentit; ſcilicet majores
cieri
æſtus Luna in Aquarij Signo ſita; quia Luna in Plenilunio, in quo ma­
jor
æſtus conſideratur, ſi eſt in Aquario, Sol, cui opponitur, eſt in Leone,
tunc
igitur maximè ardet æſtus ; aër igitur valdè calidus eſt; igitur rarus &
levis
, vnde majore cum impreſſione, aër Superior, humorque Lunaris gra­
vitant
in inferiorem tractum; ſed hoc parum profectò, aut nihil ju­
vat
; nec cum obſervationibus conſentit; & quam vis dici poſſit, va­
rietatem
, quæ ex diverſis obſervationibus habetur, ad diverſum ter­
ra
tum tractum reduci poſſe; quia tamen non tantùm aër calidus, qui
ad
terras proximè accedit conſideratur, nec is, qui prædicto climati re­
ſpondet
, ſed is totus quantus quantus eſt, qui versùs terræ centrum gravi­
tat
, nulla fortè inde mutatio induci videtur.
Hæc ſunt, ni fallor, quæ
ſtando
in præmiſſa hypotheſi, de mutationibus, quæ per annum fiunt in
Marino
æſtu, dici poſſunt.
Alterum reſtat, quod fortè paulò difficilioris
eſt
operæ.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index