Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123 (399)
124
124 (400)
125
125 (401)
126
126 (402)
127
127 (403)
128
128 (404)
129
129
130
130
< >
page |< < (404) of 568 > >|
128404CHR. HUG. ILL. QUOR. PROB. CONSTR. verò reliquam in infinitum licet utrimque productam in diver-
ſum curvari;
quæſitum eſt qua ratione puncta ea determinari
poſſent ubi contraria flexio initium capit.
Et nos quidem ad
hoc ſequentem invenimus conſtructionem.
Sit duabus A G, A Q tertia proportionalis A E, ſumenda
verſus G.
Et ponatur G F æqualis G E. Porro ſit G R ipſi G Q
ad angulos rectos, &
æqualis duplæ G A. Et deſcribatur pa-
rabole R O, cujus vertex ſit R axis R G, latus rectum ipſi A G
æquale.
Centro autem F radio F R circumferentia deſcriba-
tur, quæ parabolen ſecet in O;
& ducatur O C parallela A B
occurratque conchoidi in punctis C, D.
Hæc erunt puncta
quæſita in confinio flexionis contrariæ.
Iſta autem Univerſalis eſt conſtructio. At quando quadra-
11TAB. XLII.
Fig. 6.
tum ex A Q non majus eſt quam duplum quadrati A G, ar-
cus triſectione propoſitum quoque efficiemus.
Et diversè qui-
dem prout A Q major vel minor erit quam A G.
Etenim ſi
minor, deſcribenda eſt circumferentia centro A radio A G,
in eaque ponenda G K æqualis duplæ G E, inventæ ut priùs.
Et rectæ G H quæ ſubtendit trientem circumferentiæ K H G
æqualis ſumenda G M, &
per M ducenda ut ante D C ipſi
22TAB. XLII.
Fig. 7.
A B parallela.
Cum verò A Q major eſt quam A G, cæte-
ris ad eundem modum compoſitis, hæc tantum differentia
erit quod arcum K P, qui unà cum arcu G K ſemicircum-
ferentiam explet, in tria æqualia dividere oportet, &
partium
unam conſtituere P H, &
ſubtenſæ G H æqualem ſumere G M.
Porro planum eſt Problema cum A G æqualis A Q. Tunc
enim G M fit æqualis lateri trigoni ordinati in circulo in-
ſcripti.
Item cum quadratum A Q duplum eſt quadrati A G:
fit enim G M dupla ipſius G A.
Sed & aliis caſibus innumeris planum erit, quorum ii qui-
dem facilè diſcerni poterunt, qui ad anguli triſectionem re-
ducuntur.
FINIS.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index