Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1
ſuperficie, vſque ad I; ac
proinde eâdem ſemper fa­
cilitate difficultatevè efflu­
it aqua ex K ergo & eâ­
dem celeritate.
Aquæ flu­
xum per
crus exter­
num ſipho­
nis æqualem
reddere.
42[Figure 42]
Annotatio I.
Poteſt loco lebetarij G
accipi ſuberis, alteriusvè leviſ­
ſimi ligni fruſtum, & per id
trajici ſiphonis crus internum.
Annotatio II.
Aqua effluit
ex crure ex­
terno ſipho­
nis eò cele­
rius, quo
maior eſt i­
pſi' exceſſus
ſupra inter­
num crus.
Quantò maior erit ex­
ceſſus KM cruris externi,
tantò celeriùs effluet aqua ex
K, ſemper tamen æqualiter.
Ratio eſt, quia tunc magis pre­
mitur aqua apud oſculum K,
& aqua cruris externi maio­
rem exceſſum habet ſupra aquam
cruris interni, ac proinde mi­
norem difficultatem ad illam
trahendam.
Neque hoc eſt
contra id, quod diximus Pro­
poſit. VII. præcedente: aliud enim eſt, cauſam dare, cur fluat aqua ex
crure longiore, aliud cur celeriùs fluat.
Annotatio III.
Quomodo fieri poſſit fluxus aquæ ex ſiphone partim æqualis, par­
tim inæqualis, hoc eſt, vno tempore æqualis, altero inæqualis, pront no­
bis placuerit, docet Hero ſupra citatus cap. 4.
Propoſitio XI.
Siphone inverſo aquam ex vno montis latere in
alterum, per verticem deducere.
SItmons A, in cuius latere vno ſit fons, alia vè aqua, ſeu flu­
ens, ſeu ſtagnans B, aut C, in pede nimirum, aut in latere

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index