Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
1 corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
perpetuoque fluunt certis ab rebus odores ;
frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
aequoris exesor moerorum litora circum.
nec variae cessant voces volitare per auras.

denique in os salsi venit umor saepe saporis,
eum mare versamur propter, dilutaque contra
cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.

usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
fertur et in cunctas dimittitur undique partis
nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
perpetuo quoniam sentimus, et omnia semper
cernere odorari licet et sentire sonare.
Praeterea quoniam manibus tractata figura
in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
cernitur in luce et claro candore, necessest
consimili causa tactum visumque moveri.

nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
commovet in tenebris, in luci quae poterit res
accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago!
esse in imaginibus quapropter causa videtur
cernundi neque posse sine his res ulla videri.

nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
verum nos oculis quia solis cernere quimus,
propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
res ibi eam contra feriant forma atque colore.

et quantum quaeque ab nobis res absit, imago

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index