Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 248 > >|
144[Figure 44]
de ſis Iovem; haud dubiè linea AS ad maximam diſtantiam producendæ
erit, antequam incidat in aliam lineam dirimentem reſpectu alterius cu­
juſlibet globi totalis; vnde major erit circulus maximæ preſſionis, vt ſu­
pra vocabas, Antime; igitur major illius vis atque preſſio, igitur major
aquæ tumor; major igitur inundatio; vt tamen de ſingulis ſeorſim aliquid
definiatur; varius terrarum ſitus conſiderandus eſt; & hoc eſt alterum ca­
put, Antime, quod tibi explicandum reſtat.
Antim. Egregia prorſus obſervatio; inde enim perſpicua & quaſi pal­
pabilis cauſa & ratio multorum effectuum ſtatuitur, qui vulgò virtutibus
occultis tribuuntur; ſed vt penſum impoſitum perſolvam, terreſtris globi
Planiſphærium veſtris oculis ſubjicio, & antequam oculos in globum
conjiciaris, nonnulla ſuppono ex præmiſſis.
Primò, Vim preſſionis, quæ
tum à circulo maximæ preſſionis, vt ſupra appellavi, tum ab aliis paral­
lelis procedit, ita variari, ac perturbari poſſe, vt diverſum æſtus effectum
producat, etiam ſub eodem Parallelo; variatur autem ſeu perturbatur ex
eo quod terreſtris globi ſuperficies tota aquea non ſit, ſed partim aquea
partim continens; nempe arcus ille circuli preſſionis, cui continens ſub­
eſt, nullum preſſionis effectum conſequitur, reliquo tamen ejuſdem circuli
arcu, cui aqua ſubeſt, effectum præſtante; brevitatis ergo, hunc arcum
vtilem vocemus; illum verò inutilem.
Secundò, Non tantùm vim preſ­
ſionis conſiderandam eſſe, quatenus eſt ab vno arcu, ſed quatenus eſt etiam
ab aliis; ita vt ab illo communi quaſi niſu aqua elevari cenſeatur, quæ re-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index