Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13 (1)
14
14 (2)
15
15 (3)
16
16 (4)
17
17 (5)
18
18 (6)
19
19 (7)
20
20 (8)
< >
page |< < (117) of 672 > >|
129117De Calore. intrà certum tempus, nam licèt adamas nouem diebus igni relucta-
ri dicatur, ſicut Rubinus quinque diebus, tamen demum aliquam
ſubit iacturam) Vnde &
nomen indomita vis, Græcâ interpreta-
tione, accepit.
Similiter Chalazię lapidi grandinem colore & fi-
gurâ referenti, cui adamantina duritia tribuitur, etiam in igne
ſuum manere frigus, idem cap.
11. narrat. Contra verò lib. 36.
cap. 10. commemorat Apſycton gemmam nigram, & ponderoſam,
rubentibus venis diſtinctam, ita dictam quaſi irrefrigerabilem;

nam ſemel igni excalfacta ſeptem diebus calorem ſeruat.
Pari igi-
tur iure, quo Apſyctos irrefrigerabilis dicitur, quia nonniſi poſt
aliquot dies refrigeſcit, Adamas dicitur nunquam incaleſcens, quia
diu reluctatur calori.
Grad. Siadmiſſis igniculis caleſcunt corpora, iam calor natura
eſt, non qualitas, Subſtantia, non Accidens.
Quanto autem hor-
rore perfunderentur hæc audientes Peripatetici?
cum Ariſtoteles
lib.
3. Metaph. ſumm. 2. cap. 6. dicat, Caliditates, & Frigiditates, &
huiuſmodi Paſſiones, non ſubſtantiæ ſunt.
Dand. Nimis impensè fauere videris, Gradonice, ijs, quiſe Pe-
ripateticos vocant, nam adeò facilè vel vocabula ipſa à periculo
procul remota reformidas.
Quid eſt Ariſtoteli Accidens? lib. 1.
Top. cap. 4. συμτετηκὸς ἐςὶυ ὀ ενδεχ ε ται ῦττάρχεω ὀτω ου\~ν ἐνὶ Καὲ
τῶ ἀυτῶ, Καί μὴ ὐπάρχειν.
Accidens eſt, quod admittit cuilibet υni
&
eidem ineſſe, & non ineſſe. Si mihi faſciculus epiſtolarum totus
aquâ madidus reddatur, epiſtolis accidiſſe dicam, quod humore per-
funderentur, &
chartæ accidit exaratas atramento in eâ fuiſſe lite-
ras;
aqua tamen & atramentum, quibus chartam imbui contigit,
ſuapte quidem naturâ ſubſtantiæ ſunt, chartæ verò accidunt,
quia illa eadem charta eſſe potuit, quin madida eſſet, aut con-
ſcripta.
An magis ad Accidens pertinet eſſe calidum, quàm ma-
didum?
Certè inter Accidentium Categorias enumerauit Ariſto-
les Habitum, vt calceatum eſſe, aut armatum;
neque tamen
aluta &
corium, quibus calcei conſtant, ſicut neque loricæ &
galeæ ferrum à Subſtantiæ finibus exulant.
Quapropter & igniculi
ſeſe in tenuiſſimos ferri meatus, cum excandeſcit, inſinuantes,
illique Calidi nomen tribuentes, ad Qualitatis Categoriam per-
tinere poſſunt, quo iure in Categoriâ Habitûs collocantur loricæ,
&
galeæ, & omne veſtium genus. Equidem me legiſſe memini
apud Ariſtotelem comparatum calorem cum humore, vbi Probl.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index