1
fieri sed puras coronas, ideo quod nec cantherii nec asseres contra fastigiorum frontes distribuuntur nec possunt prominere, sed
ad stillicidia proclinati conlocantur.
ita quod non potest
in veritate fieri, id non putaverunt in imaginibus factum posse certam rationem habere.
Omnia enim certa proprietate et a veris naturae deducta moribus transduxerunt
in operum perfectiones, et ea probaverunt, quorum explicationes in disputationibus rationem possunt habere
veritatis.
itaque ex eis originibus symmetrias et proportiones uniuscuiusque generis constitutas reliquerunt.
quorum ingressus persecutus de ionicis et corinthiis institutionibus supra dixi; nunc vero doricam rationem
summamque eius speciem breviter exponam.
Nonnulli antiqui architecti negaverunt dorico genere
aedes sacras oportere fieri, quod mendosae et disconvenientes in his symmetriae conficiebantur.
itaque negavit
Arcesius, item Pytheos, non minus Hermogenes.
nam is
cum paratam habuisset marmoris copiam in doricae aedis
perfectionem, commutavit ex eadem copia et eam ionicam Libero Patri fecit.
sed tamen non quod invenusta
est species aut genus aut formae dignitas, sed quod inpedita est distributio et incommoda in opere triglyphorum et lacunariorum [distributione].
Namque necesse est triglyphos constitui contra medios tetrantes columnarum, metopasque, quae inter trigly