Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 252 > >|
1
Semper enim B D æqualis eſt H E: tota vero C E quæ æqua­
lis eſt A E exſuis conſtabit partibus C H, H E.
Propoſitionis conuerſio.
Nauis longius progrediens: quam remi palmula retrocedat, inter­
uallum conficit maius dimidio eius, quod motu proprio remi caput
decurrit: ſi minus: minus etiam dimidio.
Huius demonſtratio ex prædictis facilis eſt.
Propoſitio quinta.
Naui celerius mota quam caput remi: palmula antrorſum moue­
bitur, nec quicquam retrocedet, idque ſpatij decurret quo nauis motus
motum capitis remi ſuperat.
43[Figure 43]
Habeat remus inci­
piente motu poſitionem
A C: deſinente vero
ſitum rectitudinis F G.
Scalmus igitur B pro­
pter nauis motum tranſ­
latus erit in D.
Sit ita­
que interuallum B D
maius: quam A H, quod
eſt à capite remi motu
proprio decurſum.
Sic
enim celerius dicetur
ferri nauis quam caput
remi.
Dico quod palmu­
la C in vlteriora mouebitur.
Nam cum ſcalmus B prouectus fue­
rit in D, tranſlata erit ipſa palmula A C, vbi G in rectitudinis
ſitu, interuallumque conficiet C G curuilineum, cui reſpondet C K.
Mouebitur igitur palmula in anteriora. Nihil autem vnquam re­
trocedere oſtendetur in hunc modum.
Eadem celeritate mouentur A
in H, & C verſus z circa ſcalmum. Atqui per hypotheſim cele­
rius fertur nauis: quam C verſus z. Et mouetur idem C ipſa nauis
celeritate verſus K.
celerius igitur feretur C ad K: quam ad z.
quapropter nihil vnquam retrocedet ipſum C. Imo vero in vlte­
riora progredietur, interuallumque decurret C K, quod quidem re­
linquitur, detracto z C ex z K. Si enim remi palmula tota ipſa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index