Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
81
82 49
83 50
84 51
85 52
86
87
88
89 53
90 54
91 55
92 56
93 57
94 58
95 59
96 60
97 61
98 62
99 63
100 64
101
102
103
104 65
105 66
106 67
107 68
108
109
110
< >
page |< < (81) of 434 > >|
12981HOROLOG. OSCILLATOR. etiam V A ad A Φ longitudine, ut F A ad A H. Ratio
11De motu
IN CY-
CLOIDE.
itaque M N ad O P, eadem erit quæ F A ad A H, hoc
eſt, propter triangula ſimilia F A H, F H Σ, eadem quæ
F H ad H Σ, ut dictum fuit.
Itaque dicta ratio temporis
per M N ad tempus per O P, componitur ex rationibus
F X ad F H &
F H ad H Σ, ideoque eadem erit quæ
F X ſive X H ad H Σ.
Sicut autem radius X H ad H Σ,
ita eſt tangens S T ad rectam Q R;
hoc enim facile perſpi-
citur.
Igitur tempus motus qualem diximus per M N, ad
tempus per O P conſtat eſſe ſicut S T ad Q R.
quod erat
demonſtrandum.
PROPOSITIO XXIV.
SIt rurſus ut in præcedenti propoſitione Cyclois
22TAB. X.
Fig. I.
A B C, cujus vertex A deorſum ſpectet, axis
A D ad borizontem erectus ſit;
& ſumpto in ea
quovis puncto B, ducatur inde deorſum recta B Θ
quæ Cycloidem tangat, occurratque rectæ horizon-
tali A Θ in Θ:
recta vero B F ad axem perpendi-
cularis agatur, &
ſuper F A deſcribatur ſemicir-
culus F H A.
Deinde alia recta G E, parallela
F B, ſecet Cycloidem in E, rectam B Θ in I, cir-
cumferentiam F H A in H, &
denique axem D A
in G.
Dico tempus deſcenſus per arcum Cycloidis B E,
eſſe ad tempus per tangentem B I cum celeritate di-
midia ex B Θ, ſicut arcus F H ad rectam F G.
Si enim hoc verum non eſt, habebit tempus per arcum
B E ad dictum tempus per B I, vel majorem rationem quam
arcus F H ad rectam F G vel minorem.
Habeat primo, ſi
fieri poteſt, majorem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index