Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1
Cur quanto Sol altior eſt, tanto inferior, tantoque; ſemicir­
culo minor appareat Iris?
Problema Tertium.
Qvia eleuato Sole ad E, vt in hac tertia figura, neceſſario centrum Iri­
dis D, infra horizontem A B, deprimetur, cum in eadem recta E C D.
67[Figure 67]
Sol E, oculus C, centrumque; Iridis D, exiſtant: vnde neceſſariò ſequitur Iridis
portionem F G H, ſupra horizontem extantem, ſemicirculo minorem eſſe.
Cur Iris inſequentes fugit, fugientes verò inſequitur?
Problema Quartum.
Pvlcherrimum iſtud phænomenon primus omnium Philippus Mendæus
Platonis diſcipulus, obſeruauit; Cuius ratio eſt, quia arcus non niſi ſub
determinato angulo, diſtantijs etiam illis paribus, ac tandem idonea aſper­
ginoſæ nubis multiplicatione ſpectatur; quapropter ſi quis per aerem to­
tum vndique roſcidum inambulet, vbicunque illi anguli, illæque; conditiones af­
fuerint Iris apparebit: quod ſi in aperta planitie obequitans arcu conſpe­
cto, additis equo calcaribus citatum curſum ad eum direxerit, fugientem
ante ſe Iridem ſumma cum iucunditate mirabitur.
Ex dictis prętere a patet, ſimpliciter nimis eos hallucinari, qui exiſtimant
in plana, aut concaua nubis ſuperficie Iridem tantummodo apparere poſſe.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index