Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1que genera adhibenda ſunt: forma igitur, & materia noua com
paranda eſt ad mouendam formam, & materiam antiquam;
niſi eadem forma, eademque materia ſe ipſam moueat, quod
eſt non minus abſurdum, quam falſum, ac naturali axiomati
aduerſatur, in quod omnes Philoſophi conſenſerunt: Nihil
idem, præſertim ſimplex, vt est forma, & materia, ſe ipſum
mouere poſſe: His adde, quod materia est ſola, nuda, ſimplex
que facultas, ideo moueri nequit; cum actu ſit oporteat, quod
mouetur: ſi formam, & materiam nouam, à quibus antiqua
forma, & materia moueatur, comparauerimus: formæ & ma
teriæ, primo loco inuentæ, primæ non erunt, cum his aliæ ſint
inuentæ priores.
At formæ, & materiæ nuper inuentæ nuſ­
quam erunt, & numquam mouebuntur; niſi & ipſis ſupe­
rior aliqua forma, & materia eiuſdem ordinis inueniatur, à
quibus moueantur, & ſint, nec vllius erit aſcendendi ſtatus:
itaque nullum (quantum video) mouendi modum faciemus;
ſed innumerabilis quædam ſeries formarum, quæ moueant,
& materierum, quæ moueantur, connectenda erit: at natu­
ra infinitatem iſtam cauſarum non amat; quia vbi infinitæ
ſunt cauſæ, quæ moueant, infinita ſunt, quæ moueantur ibi
nulla est prima cauſa, quæ tantum moueat, & non mouea­
tur; & nulla eſt vltima materia, quæ tantum moueatur, &
non moueat: vbi nullum eſt primum, quod moueat, & nullum
vltimum, quod moueatur, ibi nulla ſunt media, quæ moueam,
& moueantur: & vbi in mouentibus, & motis nullum eſt
primum, nullum poſtremum, nullumque medium, nihil omnino
mouet, & nihil omnino mouetur: quod ſenſui aduerſatur, &c.
Hanc argumentandi methodum probatam fuiſſe ab Aristo
tele libro ſecundo Diuinorum quiſque nouit: ex his elici poſſe
pro comperto habere debemus, tenendam eſſe firmam ſenten-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index